Letter 9029: If the spirit of the poets were mine to command, I would summon it now — for the subject of this letter deserves an...

Ennodius of PaviaLiberius, Praetorian of Gaul|c. 517 AD|Ennodius of Pavia
education booksimperial politics

XXVIIII. ENNODIVS LIBERIO.

Si poetarum spiritus disciplina paginalis admitteret, centena
ora et uox ferrea uix quod celsitudini uestrae a me debetur
uerborum ubertate reseraret. sed quia magnis obnoxius uix
parua sufficio, prouidi post dei misericordiam uestrae gratiae
repensorem. nam frater uester domnus Faustus, dum debere
se beneficium quod mihi tribuistis eloquitur, ab inbecillis
ceruicibus grauis oneris sarcinas amolitur. sunt inter duos
praecelsos ista communia: uos uobis et dare digna nostis et
reddere: me sub fasce uestri muneris constitutum sola manet
de obnoxietate confessio, dum praeuentum gratiae uestrae mole,
quod uoti conpotem, fecit hoc inparem. adsum tamen partibus
meis et inter orandum quamuis peccator deum, ut pro me

13 cf. Verg. Georg II 43.44, Aen. VI 625. (Lucr. VI 840 L.
p. 899), Pere. I 29, Hoetins ap. Macrob. Sat. VI 8, 6.

1 si] sed T meroribus BLTV obbtu B 2 spiritualis
Sirm. 4 ipsae B 6 praessuram B honorifice BTV
cultu B, cultus LPTVb 7 commertii B conferates B
8 atq; B .

XXVInI. 12 paginalee B et centena Bb 13 celsitudiois
nestre B 15 parua B, pauca LPTVb 17 sese B tri-
I
buestes B inbioilis B 18 oneris Pb, honeria T, honoris
BLV 20 sublsub B sola manet B, solamen et PVb, solam
et LT 22 conputem B, c ο̃ pete ̃ T 23 orandum PТ2b, horandum
B, hortandum LT1V

quoque uobis reddat, inploro. ecce duo ista sufficiunt: nam et
de caelo pro me expectatis quod uos exhibuisse meministis,
et est aequalis qui se debere fateatur in terris expecto tamen
beneficii uestri celeriter subplementum. ut litteras, quales per
sublimem uirum Tranquillinum eam precatus, accipiam. his
tamen aliam uobis miserendi uiam bene morum uestrorum
conscius exhibebo. Camilla parens mea intra Gallias et uiduitatis
miseria et geminae iam captiuitatis subcubuisse fertur incommodis.
nemo est, qui tam multiplices necessitates praeter
celsitudinem uestram possit auertere: generis mei patronus
quod in Italia positis praestitit non neget in Gallia, ut uel
de casellulis ipsius ordinatione uestra, dam ab eis fisci onera
deriuantur, ad praefatae alimenta sufficiant. domine mi, salutationis
seruitia dependens rogo, ut portitorem praesentium
hominem meum, quem ad haec exsequenda destinaui, deo
uobis inspirante ad meum effectum eminentia uestra iubeat
commeare. numquid dubitare de postulationibus suis eum conuenit,
qui se nouit etiam illa, quae non poposcerat, inpetrasse?

Related Letters