Letter 9033: What I had hoped for on the basis of your reputation, I now confirm through the evidence of your letters.
XXXIII. ENNODIVS CAESARIO EPISCOPO.
Quod spe praeceperam litteris indicastis. nam uenerandi
promulgatione conloquii, quid caelestis imperator domnum regem
circa uos facere conpulisset, agnoui: ego sum, cui postquam
meritum uestrum patuit, nequaquam se felicitas actionis abscondit.
qui hominum nobilissimo in Christi seruitute pontifici
terrenas dominationes nesciat esse subiectas et minacem
regis potentiam innocentiae obiectione superari? quando principalis
purpura aut cilicia despexit aut pallium? quando libertas
illa potissima credidit sibi ante Christianam humilitatem licere
quod uoluit? aut quando ei licuit uelle quod laederet? quod
si inter haec canae aetatis exempla recolantur et saeuitiam
circa cultores dei tyrannicam reducas in medium, scimus
quia ab illis nostri dogmatis sectatores, ne umquam morerentur,
occisi sunt. tunc militibus suis uitam et aeternitatem obsequente
gladio perpetuus ille dux contulit: illi inimicorum suorum
ministerio perdiderunt originariam uilitatem. te, mi domine,
in orbe iam Christiano diua lex peperit et apostolici uberis
lacte nutriuit: tu ceteros uelut solis magnitudo astris minoribus
conparata transgrederis: te qui interioris hominis oculis inspexit
instructus est. nam cum et facie ipsa foueas puritatem,
delinquentes feriato ore castigas. boni de conuersatione tua,
quocumque processeris, imitanda. inueniunt: malis fugienda
demonstrantur. beatus tu, cui a deo tributum est, ut et monitis
XXXIII. 2 ceeario T, cessare L episcopo] arelatensi add. B
m. rec . 8 quo L praeciperam LV, preciperam B indicastes
B nam] non L 5 ciroa] cir B 6 abscondi L
7 in om. B 8 menacem B, miracem L 9 regiB B, reis LTV,
rei Pb obiectionS L principalea BV1 10 purpora B
cilitis B, silicia L despexi L, dispexit B 11 cristianam B,
christianum L 12 ei om. L lederet B 13 cane B
Reuiciam B, seuitium L 15 morirentdT L 16 et om. LPb
17 perpetnos B 19 Cristiano B diuina b 20 lactae B
21 trangrederia B 22 et cum Sirm .
YI.
17
doceas et exemplis, qui ad pii itineris directum semper existens
praeuius inuitasti. quis non optet te loquente, ut sciat plura,
non legere? tu dum libris genium relatione concilias, et
magistros informas: tibi debet quicumque ille scriptorum
maximus, quod eum dote elocutionis amplificas. in te lux conuenit
sermonis et operis. unde haec praerogatiua Transalpinis?
unde parentibus meis inauspicata sublimitas, ut talem uirum
miserint? sed cur inter terrena quaeritur res caelestis? potuit
ergo ante te quodlibet palatii supercilium non iacere? potuit
tibi cupita subtrahere quem mitiorem ouibus sola faciunt
errata pugnacem? latius me et meritum uestrum uocat et diligentia,
sed loquacitatem meam lex epistolaris includit. quod
superest, benigni seruitutis meae munus accipite et me deo
nostro orationum suffragiis intimate, frequenter de his, quae
uobiscum aguntur uel acta sunt, informantes. deprecor etiam
ut quid apud uos promouerit Rustici subplicatio, qui, quantum
audio, fornicationes suas nomine uestit uxorum et uocabulo
legis putat excusari posse rem criminis, mihi manifestes ministerio
litterarum.
Related Letters
(In a.d. 368 the City of Nicæa in Bithynia was almost entirely destroyed by a terrible earthquake. Cæsarius lost his house, and his personal escape was almost miraculous.
(On the death of the Emperor Constantius the undisputed succession devolved on his cousin Julian the Apostate, who at once began to employ all the power of the Empire to discourage, while not absolutely persecuting, Christianity, and to restore the supremacy of the ancient Paganism. One of his first acts was to dismiss all the men who had held h...
King Theodoric to Argolicus, Praefectus Urbis [Prefect of the City].
It is the purpose of our compassion not to deny a hearing to pitiable pleas, especially since it is our custom to...
Although the freedom to sell one's property should rest with the owner, since true ownership means having the power...