Letter 11005: I am ashamed, my daughter, that you have waited so long for the relics you requested.

Gregory the Great (Wisigothic)Adeodatus|c. 592 AD|Pope Gregory the Great
illnesswomen

Ut moram in dandis reliquiis, quas gloria vestra* petit, faceremus, non Yoluntate
distulimus, sed praecedentis ^ rei^ nos casus fecit ambigere. Deus autem omnipotens
cordis vestri devotionem^ intuens miraculorum^ signis ammonentibus a vestra vos inten-
tione fraudari non pertulit. Sed ideo desiderium vestrum modica voluit dilatione differri,
ut docentibus miraculis et amor vobis cresceret' in veneratione* sanctorum*^ et maior
fieret exultatio gaudiorum. Quia ergo in affectu' postulatae rei gloriae vestrae vota
completa sunt, hortamur, ut cuius praedicatores colitis eius soUicite mandata^ servetis
et, sicut religiosa devotione terrena sanotorum honoribus loca construitis, sic quoque
cum eis mansionem vobis procurare in caelestibus festinetis, quatenus et hic illos in
omnibus adiutores et in futura mereamini habere^ vita™ consortes.

Related Letters