Letter 102: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...

HormisdasUnknown|c. 518 AD|Hormisdas
imperial politicspapal authority

HORjnSDA GERMANO EPISCOPO FELICI ET DIOSCORO DIACONIS ET 5
BLANDO PRESBYTERO. Animos uostros tam diuturnum dilecti- onis uestrae silentium' ut tantorum temporum contristat absentia, praecipue cum uir magnificus patricius Symmachus et uir illustris Komanus magister militum filii nostri reditura apud nos caritatis uestrae sine dilatione promiserint, et lo ignoramus, utrum illic causarum qualitas an certe fraus aliqua simulata sub necessitate detineat, quia nobis sollicitudinem sine cessatione gerentibus et paene uniuorsos partium illarum
2 homines percontantibus diuersa et dissimilia nuntiantur. et ideo, quoniam causas tantae tarditatis uos melius deprehendere is et intellegere potestis atque cognoscere, significare nobis ista, de quibus noster cruciatur animus, debuistis, uel si est causa dilationis idonea, sicut constitutum est, aliquem de uestris
3 ad nos oportuerat destinari. unde ne forsitan per uersutias aut aliquam concinnationem uobis dilatio et impedimenta 20 generentur, sub celeritate nobis scribite, ut sub rationabili ordinatione pro uestra repetitione ad filium nostrum impera-
4 torem clementissimum dirigamus. ergo tam circa . personas quam de causa fidei, pro qua diu moramini, quid geratur, instructe atque plenissime nobis uniuersa rescribite, ut omnibus cognitis deo nostro fauente tractemus, quemadmodum personis uestris et causae ipsius, cuius res agitur, possit misericordia subuenire. Data Id. lul. Rusticio u. c. cons.
3 rustico V
instruite 0' 28 ii ik rustico V
Epist. CCXXVIll 2 — CCXXX 4.
695

Related Letters