Letter 113: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...

HormisdasHormisdas, Rome|c. 518 AD|Hormisdas
monasticism

%^Jan Anastasii imperatoris ad Hormisdam papam.

Cur pristinum sHentium nunc intermittat praefatus (n. 1), Hormisdam rogat, td p.t9l.j
ad ea , quae in Scythia mota sunt et propter quae condUum celebramdim dfzif,

se mediatorem faciat, |^

Victor Anastasius, pius, felix, inclitus, trium-
phator, semper Augustus, Hormisdae sanctis-
simo ac religiosissimo archiepiscopo etpatri-
archae.

1. Beatitudini vestrae non putamus ignotum, quod pro tem-
poris qualitate loquendum atque tacendum, etiam divinae Scriptone
provida est admonitione dispositum. Exactum proinde silentii tem-
pus incitamenta nobis loquendi concessit, atque ideo opportQnimi
esse perspeximus, quae apud nos sub religioilis specie commoventur,
auditui vestro committere. Ante hoc siquidem duritia *) eonun, qoi-
bus episcopatus, quem nunc geritis, erat sollicitudo commissa, tem-
perare nos a transmittendis faciebat epistolis. Nunc autem currens
de vobis suavis opinio ad memoriam nostram bonitatem patemae
affectionis adduxit, ut illa requiramus, quae Deus et Salvator noster
sanctos apostolos divino sermone docuit ac maxime beatum Petrum,
in quo fortitudinem Ecclesiae suae constituit.

2. His igitur praefatis initiis hortamur, ut ad ea, quae de Scythiae
partibus mota sunt, unde et concilium fieri convenire perspeximus,
mcdiatorem se apostolatus vester faciat, ut contentionibus amputatb
unitas sanctae restituatur Ecclesiae. Nobis autem onmia optata
praestantur, si orationibus vestris et frequenti paginarum allocutione
nostri memores fueritis. Data pridie Idus Januarii Constantinopoliy
et accepta Anthemio et Florentio viris clarissimis consulibus V Cal.
Aprilis per Patricium.

Related Letters