Letter 162: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
(a.5i9m. Hormisdae papae ad Theodosium arcliidiacoiium et universos
ecclesiae Gonstautiuopolitanae catholicos.
Quod ah haereticorum molestiis liherati sint gratulatur, seque legaios destinasse
indicat, quo possit perfecta Ecclesiae concordia componi,
Hormisda Theodosio archidiacono Constantinopo-
litano et universis catholicis a pari.
Gratias misericordiae divinae competenter exsolvimus, quae fidem
vestram diu laborare non passa est. Nam tempus oblatum est, quo
fidos*) milites suos catholica recuperare possit Ecclesia. Quae enim
major animum vestrum potest obtinere jucunditas, quam malorum
commemorata depulsio? Gaudiis praesentibus compensate afflictia-
nis incommoda: quia Deus noster, qui remedio fuit, adversis op-
primi caritatem vestram noluit sed probari. Nam si transacti tem-
poris mala cum praesenti, quae divina esse non ambigitur, retribu-
tione compensetis, quis dubitat ampliora vos praemia consecutos,
quam nocere potuisset adversitas? Et quamvis pro statu fidei catho-
licae nunquam soUicitudo nostra cessaverit, tamen serenissimi prin-
cipis sacris aflfatibus incitati, legatos destinare curavimus, quorum
officio Deo auctore in his, quae saepe mandavimus, subsequi non
dubitamus effectum. Et ideo competenter enitere, ut Ecclesiae ca-
tholicae hoc praecipuum vestrae liberationis mimus possitis offerre:
quatenus, repulsis omnibus quae hactenus nocuerunt, in una quam
semper optavimus communionae gratulantes, Deo nostro laudes re-
ferre sine cessatione possimus.
— (
EPISTOLAF. 02 -JO. ^t
Related Letters
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...