Letter 167: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...

HormisdasHormisdas, Rome|c. 520 AD|Hormisdas
imperial politicspapal authority

Hormisdae papae ad Johannem Constantinopolitanum ^p^i^^*

episcopum.

Quae Jam scripserat pro pacis redintegratione praestanda , confirmat.

Hormisda Johanni episcopo Constantinopolitano.

Ea quae caritas tua destinatis litteris significavit agnovimus,
et gratulamur ad conscientiam nostram fidei tuae indicia pervenisse,
optantes, ut intentioni tuae, quam rectam esse cupiraus, plenum
Deus noster circa ecclesiasticam pacem concedere dignetur effectum,
cujus spem animo supernae majestatis assumpsimus: quia impera-
torem serenissimum ad hoc providentia divina judicamus electum,
ut per eum ecclesiarum redintegratio tantis temporibus desiderata
proveniat. Quapropter licet quae pro fidei unitate facienda sunt
tuae caritatis notitiam latere non possint, legatos tamen direximus,
quos ratio causae poscebat: quibus hortantibus, et quae jam pridem
a nobis significata et quae nuper iterata sunt, ad effectum Domino
nostro auctore perveniant.

Related Letters