Letter 175: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
seu
Sacra Justini ad Homxisdam papam. ?■• ^^^^ ^-
22April.
2. Omnia Constaniinopoli secundum Hormisdae votum ordinata, ac generalia praecepta
in ceteras regiones eadem de causa deslinanda a se edicta esse, nuntiat.
Victor Justinus, pius, felix, inclitus, triumphator
semper Augustus, Hormisdae sanctissimo ac
beatissimo archiepiscopo et patriarchae.
Scias effectum^) nobis, pater religiosissime, quod diu summis
studiis quaerebatur; noyeris patefactum, antequam advenerint qui a
vobis destinati sunt: quod Johannes vir l^eatissimus aiitistes novae
Romae nostrae-) una cum clero ejus vobiscum sentiunt, nullis varian-
tes ambiguitatibus, nuUis divisi dicordiis; scias libellum ab eo sub-
Polyc. studiis paiet siriciumy Ans. XII, 31 a/fectu ... sludiis occultabaiur paiefacium
et antequam .., a nobis . . . clero vobis consentiunt . . , Judicaveras. Negatum est ab
eis memoriam etc.
') Ita Q* J i* a^. c* c' noster, al. ed. vestrne.
\
a. 519. scriptum^), quem offerendum iudicaveras, sanctissimorum patrum
concilio*) congruentem. Omnes concurrunt alacri opere ad snsci-
pienda vota tam vestrae^) quam Constantinopolitanae sedis, quos
veritatis coruscus fulgor illuminat; omnes accelerant libentissime,
quos oblectat via dilucida ; sequuntur scita patrum sanctissima, leges
probatissimas : et consiliis quorumdam firmatis, qui rectum tenebant
tramitem, aliorum correctis, qui vagabantur incerti, in eo res col-
ligitur, ut unitatem individuae Trinitatis ipsi quoque unitate*) colant
mentium. Negatum est inter divina mysteria memoriam in poete-
rum fieri pro tenore libelli, . quem diximus, Acacii praevaricatoris
quondam regiae urbis hujus episcopi, nec non et aliorum sacerdo-
tum, qui vel primi contra constituta venerunt apostolica vdsucces-
sores erroris facti sunt et nuUa usque ad ultimum diem sumn poeni-
tentia correcti. Et quoniam omnes nostrae") regiones admonendae
sunt, ut exemplum imitentur civitatis regiae, destinanda ubique
principalia praecepta ediximus^)-, tanto flagramus religionis officio,
tanto affectamus studio pacem catliolicae fidei pro remuneranda
coelitus pace nostrae reipublicae, pro conciliando subjectis meis
supemo praesidio. Quid enim gratius reperiri potest, quid justias,
quid illustrius, quam quos idem regnum continet ejusdemque fidei
cultus irradiat, eos non diversa contendere, sed collectis in eodem
sensibus iustituta venerari non huraana mente lata^) sed divini pru-
dentia Spiritus? Oret igitur vestrae religionis sanctitas, ut quod
pervigili studio pro concordia ecclesiarum catholicae fidei procuratur,
divini muneris opitulatio jugi perpetuitate servari annuat. Data^*)
X Calendas Maji Constantinopoli.
Related Letters
Copy of the letter of Justinian.
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...