Letter 2: The Emperor Anastasius, Pious, Fortunate, Renowned, Triumphant, Ever Augustus, to Hormisdas, Most Holy and Devout...

HormisdasHormisdas, Rome|c. 514 AD|Hormisdas
education booksimperial politics

10 riCTOR AXASTASIUS PIUS FELIX IXCLITIJS TRIUMrHATOR SEMPER AUGrSTVS HORMISDAE SANCTISSIMO AC RELIGIOSO ARCHIEPISCOPO
ET PATRiARCHAE. Bcatitudini uestrae non putamus ignotum, quod pro temporis quaiitate loquendum atque tacendum etiam diuinae scripturae prouida est ammonitione dispositum. ex-
K actum proinde silentii tempus incitamenta nobis loquendi concessit atque ideo oportunum esse perspeximus, quae apud nos sub religionis specie commouentur, auditui uestro com- mittere. ante hoc siquidem duritia eorum, quibus episcopatus, 2 quem nunc geritis, erat soUicitudo commissa, temperare nos
m a transmittendis faciebat epistolis; nunc autem currens de uobis suauis opinio ad memoriam nostram bonitatem paternae affectionis adduxit, ut illa requiramus, quae deus et saluator noster sanctos apostolos diuino sennone docuit ac maxime beatum Petiiim, in quo fortitudinem ecclesiae suae constituit.
1 Tit. 2, 12 13 Eccl. 3, 7
500
Honnisda Anastasio; Anastasius Hormisdae
3 his igitur praefatis initiis hortaniur, ut ad ea, quae de Scy- thiae partibus mota sunt, unde et concilium fieri conuenire perspeximus, mediatorem se apostolatus uester faciat, ut con- tentionibus amputatis unitas sanctae restituatur ecclesiae,
4 nobis autem omnia optata praestantur, si orationibus uestris et frequeuti paginarum allocutione nostri memores fueritis. Data pridie Idus lan. Constantinopoli et accepta Anthemio et Florentio uu. cc. conss. V. Kal. April. per Patricium.

Related Letters