Letter 20: Copy of the Sacred Letter of the Emperor Anastasius Augustus to Pope Hormisdas.
EXEMPLUM 8ACRAE ANASTA8II AUGUSTI HORMISDAE PAPAE. PER ENNODIUM ET FORTUNATUM EPISCOPOS UENANTIUM PRESBYTERUM 15 UITALEM DIACONUM ET HILARUM NOTARIUM.
Gratias omnipotenti deo referimus, quod sanctitas uestra disciplinis caelestibus instituta, sicut poposcimus, legatos fidei Ennodium et Fortunatum uenerabiles episcopos sed etiam uiros religiosos Uenantium presbyterum Uitalem diaconum et Hila- 20 rum notarium, quales poscebat causae sublimitas, destinauit, qui negotii magnitudinem implere possint ecclesiastici luce sermonis quique operante deo omnia subtiliter requirentes, quae ad rectam et ueram Christianoiiim pertinent fidem, et ipsi sicut decuit declararunt et a nobis sicut oportuit agno-
1 Matth. 10, 22
1 qni inseruit o persisterit F, corr. o 4 adoracione F, corr. o 6 quam Car. tuo F, corr. o 8 tuum scripsi: tantum V 9 iurare F, corr. V man. rec. et o 10 potuerimus Car.
588
Anastasius Augastus Hormisdae
uerunt, quia una est ecclesia dei apostolicis ubique firmata
2 doctrinis. unde quis audeat de domini nostri lesu Christi incarnatione aliter quam habet ueritas ipsa sentire, nisi ut confiteatur aequalem et consubstantialem patri filium salutis uostrae causa iuxta annuntiationem archangeli in utero uirginis & carnem ex eadem assumentem hominem factum et, sicut ait apostolus, in seruili forma, ut crucem pro nobis carne susciperet? de quo beatus Petrus apostolus ludaeis dicit: uos petistis uobis dimitti liirum homicidam, auo- torem uero uitae interfecistis; de quo etiam legitur lo in Paulo apostolo: factus oboediens usque ad mortem,
3 mortem autem crucis. confitemur enim, quod genetrix dei beata uirgo Maria in uera came et anima rationabili et intellegibili nobis deum peperit saluatorem, quem homousion deo patri et spiritui sancto ante saecula, eundem nobis quo- i^» que homousion praeter peccata nostra in fine temporum cre- dimus et probamus fuisse progenitum, sicut propheta Dauid
4 dicit: de uentre matris meae deus meus es tu. quae tamen ita sine defectu uel confusione nostri corporis est ad- sumpta nostra substantia. ut in eadem carne dei filius mundura «> examinaturus adueniat oculis omnium uulnerum et clauorum ndicia repraesentans, sicut scriptum est: et uidebunt, in
5 quem pupugerunt. cum omnibus etiam orthodoxis impiis- simos Nestorium atque Eutychetem uitamus pariter et horremus eorum condemnantes et anathematizantes et personas et dog- mata detestabilibus sacrilegiis comparanda, qui dispensationem diuinam et humanae remedia infirmitatis similiter aut nescire
6 uoluerunt aut cognita blasphemare. tale igitur circa fidem clementiae nostrae propositum summus deus ab exordio uitae sensibus nostris immisit, unde et imperium nostmm credimus «>
7 cf. Philipp. 2, 7 9 Act. 3, 14 sq. 11 Philipp. 2, 8 18 Psalm. 21, 11 22 loh. 19, 37
Epist. CXXV 2—11.
539
custodiri. miramur autem, quam ob rem de beatissimis 7 patribus, qui in Chalcedona conuenerunt, aliqua nobis scribere uoluistis, dum ea, quae ab his fuerant constituta, decessorum nostrorum nuiltiplicibus decretis confirmata monstranlur et
5 cum nec alia synodus facta fuerit, per quam, quae ab illa disposita sunt, redderentur infirma, nec lex a nobis processerit, cuius nouitate statuta praefati episcopalis concilii soluerentur, roaxime cum ipsa synodus dixerit anathema esse debere, qui* curaque aliam fidem, quam apud Nicaeam trecenti <decem>
10 et octo uenerabiles patres constituerunt, docere uel "immutare uoluerit. ad hoc etiam eos, quos superius comprehendimus, 8 id est Xestorium et Eutychetem, damnauerunt, quos nos quo- que damnamus. nam pro hac causa attestantur nobis etiam diuinae litterae ad Alexandriam non semel sed multotiens
15 destinatae, per quas obiurgauimus, cur sibi non arbitrarentur posse sufficere directam fidei doctrinara recedentes ab anathe- mate Chalcedonensis synodi uel uenerandae memoriae Leonis episcopi. unde non paruura studium apud nos et intentio 9 in praesenti quoque perdurat, quatenus a superfluo anathemate
20 eosdem possimus abstrahere et sanctae ecclesiae uniuersali coniungere. de capitulo uero, quod solum uidetur esse resi-io duum, nostra uoluntas petitioni uestrae fortasse propter uni- tatem ecclesiarum conuenerat, nisi alia uenerabilibus ecclesiis ex hac re moueri scandala crederemus. nunc uniuersa, quaen
25 sint facienda, perpendite, quia graue esse clementia nostra iudicat de ecclesia uenerabili propter mortuos uiuos expelli nec sine multa effusione humani sanguinis scimus posse ea, quae super hoc scribitis, ordinari. omnia tamen a deo spe- rantes consilium melius agere poteritis quam ab his horainibus,
30 qui propter errores suos prouincias percurrentes inimicam
540
Honnisda Anastasio Augusto
12euangeliis sanctis et ecclesiis uolunt esse discordian). ergo ut sit placens supernae maiestati ecclesiarum unitas prouidete, quia qui nobis in his, quae praefati sumus, obaistit, igno- ramus si bene nos arguit. per omnia tamen uoluntatis nostrae puritatem legatorum uestrorum poteritis narratione cognoscere.
13petimus autem, ut pro nobis apostolatus uester orare dignetur: quod uos libenti animo facere hac poterimus maxime ratione cognoscere, si perfectam nobis unitatem ecclesiarum dignatus fuerit deus uobis disponentibus condonare. illa enim uox dei magnam benedictionem diligentibus se mandauit atque donauit, qua declarauit: pacem meam do uobis, pacem meam dimitto uobis.
Related Letters
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...