Letter 200: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Hormisdae papae ad Jastinianain comitem. ^^Sepit
4. lUiua siudiwn erga ecclesiasticam pacem laudat. Ut Eliae, Thomae et Nicostrati
patrocinium suscipiat, enixe precatur.
Hormisda Justiniano illustri^).
1. Studium vestrum erga ecclesiasticam pacem et damnatos
haereticae contentionis errores ipsis rerum effectibus approbamus;
cujus vos operis magna immensaque sine dubio merces exspectat.
Hinc est, quod quidquid pro canonum firmitate et pro apostolicae
sedis reverentia necessarium duxerimus, magnitudini vestrae secura •
peragendum protinus praesumptione mandamus, quia cum magno
V08 gaudio pro causis talibus sperata suscipere, multiplicia hujus-
modi exempla testantur. Quare omissis in longa circuitione princi-
piis ad rem ipsam praeseutis paginae verba convertimus.
2. Moeret Ecclesia^ et in magno votivae unitatis exordio frui
praestita non potest pro unius causae afflictione laetitia: hanc ut
nobis sollicitudinem beneficia vestra submoveant, non parvis precibus
exoramus. Angit nos enim et praesens dolor et futurorum occasio
procurata certaminum, per quam et venerabilium patrum regulae
neghguntur; et apostolicae sedis putatur auctoritas.posse contemni.
Nam quum divino clementissimique principis beneficio sed et vestro
simul adnixu hi soli credantur esse pontifices et jure ecclesias con-
tinere, qui ad communionem nostram damnatis erroribus redire con-
sentiimt: Eliae, Thomati atque Nicostrato fratribus et coepiscopis
nostris, qui bonum causae etiam sub adverso imperatore dedere prin-
cipium, non solum nihil ad provectum bona studia profuerunt, verum
etiam coUatae sibi a Domino obtinere nequeunt officia dignitatis, et
extorres a commissis sibi gregibus subire coguntur miserias damna-
torum. Quapropter quaesuraus et per divinam vos misericordiam
obtestamur, ut eorum causae, quae justa est, smnmum patrocinium
et probatae vivacitatis impendatis affectum, piissimi principis hae-
rendo^) vestigiis: quatenus eos tandem suis ecclesiis et pietatis in-
tuitu et justitiae contemplatione restituat, quia in illorum contu-
melia^) ab inimicis asseritur optatum nostrae communionis disph-
cuisse consortium.
95 ^) Ed. viro Ulustri; vox viro constanter abest a G^
') Hoc est demiese ac suppliciter eum exorando.
Related Letters
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
What you are to me and what I am to you — these are things that titles cannot change and promotions cannot diminish.
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...