Letter 204: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...

HormisdasHormisdas, Rome|c. 521 AD|Hormisdas
imperial politics

seu
Exemplum epistolae Justiniani ad Hormisdam papam. lArlct)

4. Num dicendum sit, unum de Trinitate fuisse crucifixum. Vt Scythas monachos

remiiiat.

Ut plenissima fidei perfectio doctrina beatitudinis vestrae nobis
proveniat, iterum Eulogium vinim strenuum agentem inrebusjuxta
alias^) causas etiaiji hacpropter direximus, per quem valde peti-
mus, ut per omnia responso apostolatus vestri circumspecto et cau-
tissimo in confessione catholicae fidei confirmetur. Post semel enim
divina misericordia donatam Ecclesiae catholicae unitatem quidam
asserunt Christum Filium Dei Dominum nostrum pro nostra salute
carne crucifixmn unum de Trinitate debere praedicari : quod si susci-
piendum sit, paterna provisione reverentia vestra cautissimo suo
rescripto, quid sequi quidve super hoc evitare debeamus, nos certio-
rare dignetur; quoniam verba videntur facere dissensionem , nam
sensus^) inter catholicos omnes imus esse probatur. Imponite igitur
vobis semel susceptum laborem, sancte ac venerabilis pater, etiam
in hoc praedecessores vestros sequentes, quorum memoriam et am-
plectimini et consortio pontificatus ornatis, et de hac intentione
liberos nos properate reddere et securos. Hoc enim credimus esse
catholiciun, quod vestro religioso responso nobis fuerit intimatum.
Quia vero dictum est Sc}i;hicos monachos hac ratione ad sedem
vestram accessisse, pro traditione patrum et ordine regularum prae-
bito eis responso, nihil formidantes^) ad nos cum vestris litteris jubete
remittere. Quarum etiam exemplaria consignata praedicto viro stre-
nuo Eulogio dari praecipite. Haec enim omnia ideo petimus vos
disponere cautius, ut ne locus mendacio vel insidiis detur: quoniam
summo.cum desiderio fidem catholicam amplectentes, vestra doctrina
unitatem universo orbi petimus condonari^).

99 *) Forte pro quibusdam negotiis apud Theodoricum regem tractandis: cujua
rei cauaa Eulogium tribunum ac notarium anno 520 a sc in Italiam transmissum
esse Justinus imperator infra epist. 126 significat. — Mox ed. hanc propter,

SPI8T0LAE ROMAN. PONTIF. I. 57

898 8. HORMISDAE PAPAE

Related Letters