Letter 215: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...

HormisdasHormisdas, Rome|c. 522 AD|Hormisdas
imperial politicspapal authority

finMart) Hormlsdae papae ad Justlniannm.

Iliius erga se reverentiam lcnidat. Propter exorias contentiones mysterium ts. p.11
Trinitatis paucis explicat, donec suscepta quam exspectat legatione ptemus illMd

edisserat.

Hormisda Justiniano viro illustri.

ep. 99, 1. Quod celsitudo vestra animi circa me sui benevolentiam
dignatur ostendere, facitis rem Deo placitam et rectae conscientiae
congruentem; sed non parva sunt vobis^) hujus emolumenta propo-
siti. Major in vos fructus de tali bonitate revertitur, neque enim
vacua honorificentia est, quae defertur antistiti. Indubitatum siqui-
dem est, quia honor ministri cultus est domini, et qui personam
sacerdotis magni habet, majorem remunerationem ab eo cui sacerdos

Matth. famulatur accipiet, dicente Domino Jesu iis, qui prophetas in houm

* ' suscipiunt, suam mercedem esse reddendam. Et apud me qnidem

magni est gratia vestra momenti, eo tamen pretiosior, quia quid-

rii 25 die ordinatum esse tradit. Dioscorus vero has litteras quarta post orS-
nationem ejus die tnittere se Bignificat. £x quo consequens est, ut ^osdem men-
bIb, qui hoc anno bisextilis erat, 29 die missae sint.

EPISTOLAE 111 — 113. 913

quid mihi gratiae dignanter impenditis, in ecelesiamm defensione(a.620.)
monstratis.

2. Sed ut ad id, quod eelsitudo vestra desiderat, noster sermo
dirigatur, quamquam et clementissimus imperator et vos promittatis^) ep. 108.
legationem esse venturam, et id cum ratione convenerit, ut eorum
qui dirigendi sunt super omnibus nos decuerit exspectare praesen-
tiam: tamen quia gratum nobis est studium, quod circa religionem
V06 habere declarastis, non gravat praelibare dicendo, non opus, ut
stabilitatem fidei vestrae intentionis^) potius quam rationis sequaces
procaci verborum novitate confundant. Sancta Trinitas Pater et
Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Hanc Israel jussus ado-
rare, cujus inseparabilis et indiscreta substantia non potest dividi,
non potest sacrilega distinctione separari, servata tamen proprietate
sua unicuique personae. Haec interim commendanda fidei vestrae,
epistolaris stili terminum cogitantes, congrua credimus brevitate
sufficere, plenius disserenda, quum florente imperio clementissimi
principis^) promissam legationem et nos suscipere Deo propitiante
contigerit, et cognitis omnibus cum adjutorio Dei nostri responso
reddito pro universitatis informatione remittere.

Related Letters