Letter 225: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...

HormisdasHormisdas, Rome|c. 522 AD|Hormisdas
imperial politicspapal authority

a 620 d. Hormisdae papae ad eosdem legatos.

15 Jul.

Unde tanla fiat reditus illorum mora, et quaecunque circa ipsos agantur, quam

primum rescire cupit.

Hormisda Germano episcopo, Felici et Dioscoro
diaconis et Blando presbytero.

Animos nostros tam diutnmum dilectionis vestrae silentiiiin ut
tantorum temporum contristat absentia, praecipue quum vir magni-
ficus patricius Symmachus*) et vir illustris Romanus magister mib-
tum filii nostri reditum apud nos caritatis vestrae sine dilatione pro-
miserint, et ignoramus, utrum illic causarum qualitas an certe fraus
aliqua simulata sub necessitate detineat; quia nobis sollicitudinem
sine cessatione gerentibus et pene universos homines illamm partium
percunctantibus diversa et dissimilia nuntiantur. Et ideo, quoniam
vos causas tantae tarditatis melius deprehendere et intelligere potestis
atque cognoscere, significare nobis ista, de quibus noster cruciatur
animus, debuistis; vel si est causa dilationis idonea, sicut constitatum
est, aliquem de vestris ad nos oportuerat destinari. Unde ne forsitan
per versutias aut aliquam corfcinnationem vobis dilatio et impedimenta
generentur, sub celeritate nobis scribite, ut sub rationabili ordina-
tione pro vestra repetitione ad filium nostrum clementissimum impe-
ratorem dirigamus. Ergo tam circa personas quam de causa fidei,
pro qua diu moramini, quid geratur instruite, atque plenissime nobis
universa rescribite: ut omnibus cognitis Deo nostro favente tracte-
mus, quemadmodum personis vestris et causae ipsius ci\jus res agitur
possit misericordia subvenire. Data Idibus Julii^ Rustico viro daris-
simo consule.

Related Letters