Letter 233: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...

HormisdasHormisdas, Rome|c. 522 AD|Hormisdas
monasticism

Hormisdae papae ad Justinani imperatorem.

De fide promissorum ejus nunquam se dubitasse sigm/kaU

Hormisda:^) Justino Augusto.

Benedicta Trinitas Deus noster^ qui vobis gubemacula commisit
mundani imperii, quibus non solum pro jure regni yeneratio debe-
retur^ verum etiam pro gloriosi modestia et integritate propositi.
cp. 126. Vere enim glorificamus Deum, lectis vestrae pietatis apicibus^, qoi-
bus promissae legationis moram pro infirmitate ejus^ qui dirigendns
fueraty excusando luce clarius reddidistis^ quam curam fidei et pudo-
ris haberetiS; ostendentes, rerum summam regentibus non sufficere
ad dominationis apicem quam obtinent potestatem^ nisi omamenta
morum pretiosiorem faciant principatum. Servet circa vos, clejnen-
tissime imperator^ Deus noster beneficia sua^ et respiciens bona
vestra^ largiatur aetema! Nec nos tamen momordit ulla suspicio,
aut implendi tarditatem promissi de^) mutatione credidimus evenisse
consilii. Nefas enim erat de ejus verbis qualibet sollicitudine dubi-
tari; cujus fidem in magnis rebus datum est tam evidenter agnosci.
Redeunte igitur filio nostro spectabili viro Eulogio tribuno et notario.
cultum debitae salutationis exsolvimus^ Deo magno continuis preci-
bus supplicantes, ut qui vestro studio per infideles vulnera impacta
curavit, aevo vobis per longiora tempora propagato^ unitatem Ecde-
siae redditam ex omni quoque faciat parte securam. Data lY Ca-
lendas Novembris, Rustico viro clarissimo consule.

Related Letters