Letter 239: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
26 Mart Hormisdae papae ad synodam Constantinopolitanara.
Synodi de Epiphanio tesHmonium se graianter accepisse signifieat. IlHus ordi- p. l^.
nationem probat atque ut Mne ecclesiarum perfeeta concordia sequatur optat.
Hormisda synodo^) Gonstantinopolitanae.
Fratrcm et coepiscopum nostrum Epiphanium apud felicissimam
Deo favente Gonstantinopolim in officium muneris sacerdotalis as-
ep. 131. sumptum pervenisse ad nos fraternitate vestra referente, gaudemus;
quia gratius quodammodo suscipiuntur indicia, quae significayerit
amata persona, et tanto m^jus pro auctoritate nuntii nascitur gau-
dium, quanto non est quod de testimonio disputetur. Sic erat con-
gruum; carissimi nobis^ sio^) se circa proximum patefacere decebat
affectum^ ut per yos sedi apostolicae innotescat^ quod moribus et
sanctitate fulgeret^ quod usque adeo se olim^) bonis^ sicnt et yos
asseritis^ imbuit institutis, ut non sit fortius meritd testimonium,
(|uam^) in honorem sacerdotis adscitum. Quid est enim, quod de
eo habeatur ambiguum^ in quo de bonis moribus sub probatione
factae concordiae praesuscepta sunt diyina? Quapropter facitis
sancte^ facitis religiosC; facitis pie^ quod veritati testimonium libenter
impenditis^ quod praemium bene meritis non negatis; quia idem
error est tacere yeritatem^ qui est falsis assistere^ et eadem injustitia
est^ si negetur honor moribus placitis^ quae est^ si concedaiur in-
dignis. Certum est^ amantissimi^ participari vos cum sacerdotis
laudibus intimatis^ quia omni fratemitatis ordini transcribiiur^),
quod in uno, quem ex yobis elegistis^ esse laudatur. Deus omni-
potens^ fidei suae pacem sub perpetuitate conservans, electionem
ordinationemque yestram^ quam insinuandam sedi apostolicae per
Johannem fratrem et coepiscopum nostrum nec non et Heraclianum
presbyterum atque Gonstantinum diaconum filios nostros religiose
') Ed. se omnium honis . . . meritis. Hinc Hormisdam epist. 131 n. 8, abi habe-
mua : Epiphanium viriutihus et correctionihus et meditoHone dimnarum /torentem seri-
pturarum, non correetionibus sed institutis legiBse liquet. Unde et incertQm en-
dit, utrum interpretatio praedictae epistolae 131, qnae ad nos peryenit, ea ipsa
fuerit, qua Hormisda usus est.
•') G* a' transcribuntur. Mox ed. ila et omnium.
EPISTOLAE 138 — UO. 967
credidistis; tanta firmitate eonfortet, et ita omnium discordantium a. 521.
luctamina disjiciat^ ita dissidentium corda compescat; ut quemadmo-
dum sub fratre et coepiscopo nostro Epiphanio pacificationis datum
est indicium^ gratulemur effectum ! Data VII Calendas Aprilis, Va-
lerio yiro clarissimo consule.
Gesta in causa Abundantii episcopi Trajanopolitani in scrinio
habemus.
Related Letters
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
The dispensation of heaven joins in affection through the gift of letters those whom it has united in love.
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...