Letter 24: Hormisdas to all bishops established in the provinces of the East.

HormisdasUnknown|c. 515 AD|Hormisdas
papal authority

HORMISDA UNITERgiS EPISCOPIS IN ORIENTIS PARTIBUS C0N8TI-
TUTis. Etsi admonitionis meae ciira desisteret, uos tamen proprii memores conueniret ofiTicii non neglegenter omittere, qnae enixe omnes decet pro animae suae salute seruare, ut mandatorum caelestium disciplina non alieno studio sed ipso nobis clareret inesse proposito. nam licet laude non careat, qui bonis consiliis obsecundat, tanto est tamen potior in honore sapientiae qui praeuenit recta quam qui sequitur instituta, quanto est illustrius docere quam discere. recordetur 2 unusquisque, in qua uocatione a domino sit uocatus, et quid ab eo expectetur aduertat. miserum est intra meritum iacere propositi, cum id, quod praefertur nomine, non ostenditur actione. magna meruimus, si quod indulta postulant impleamus. qui se ad pascendas dominici gregis oues gaudet adscitum, 3 cogitet de commissa sibi gubematione iudicium. peruigil adhibenda tutela est, continuanda custodia; non dandus lupis rapacibus locus, non uUis casibus relinquendus, quia neglectus error ouium culpa pastorum est. ueniet, qui rationes creditae dispensationis examinet. omnium quidem constat esse iustitiam 4 nec ulli impunitam licentiam patere peccandi; sed quis gradus nesciat esse meritorum et sicut non aequa praemia, ita diuersa et supplicia? multiplicantur scientibus plagae, pauca flagella leguntnr inscitiae. quod si ita est, sicuti esse non dubium g est aestimandum, quid in eo deceat esse propositi. cui alienos quoque errores necesse est imputari? clamat sanctus spiritus per prophetam: o pastores Israel, numquid semet ipsos pascunt pastores? nonne oues pascunt pa-
27 Ezech. 34, 2
sciliis F, corr, o 10 dicere F, corr. o 12 ab eo o: habeo F 15 ad- situm F, corr. p 16 comissa F 21 licencia F, corr. o pecandi F 23 et scripsi: est F, esse o 24 quod Bar.: quid F
548
Hormisda episcopis orthodoxis
stores? certum est plus ab eo, cui plus creditur, exigendum et tanto magis nos obnoxios fieri, quanto effusiore gratia
6contigerit honorari. magister bonus et docens per obscura lucem, per similitudinum aegnimata ueritatem, seruum talenti a se traditi praeter augmenta custodem non arguit infidelem 5 sed condemnauit inutilem. unde in aperto est, in quo metu esse deceat eum, qui dominicum nomisma perdiderit, si culpatus est is, qui acceptum sine inminutione seruauit. nullus contentus sit innocentia sua, quia deo nostro uniuersa cernenti per praedicationis assiduitatem rationem quoque pro- 10
7positi debemus alieni. largam scientiam decet esse doctorum. non amat fides Christiana secretum ; quam quisque in augmenta non effundit, abscondit. per uniuersas gentes uerbi praedicatio mandatur apostolis, et quam excusabiliter hoc quisquam potest sibi tacere commissis? quid prodest cuilibet paternarum is reuerentiam seruare regularum, si concuti haec ab aliis, si
8sine honore tractari patienter accipiat? infirmum ostendit affectum, qui quod diligit non tuetur. incursantur passim sancta a perfidis constituta et rediuiua subinde de compressis excessibus resurgit improbitas. quemadmodum, rogo, pietatem 20
9in deum probat, qui tam nefanda dissimulat? recordemur, qua catholicorum frequentia sacerdotum illa, quibus nitimur, celebrata didicerimus esse concilia! quantos nec debilitas impediuit nec senectus onerosa tardauit? exigua uisa sunt spatiosamm interualla regionum et labores ipsi pro quadam 25 consolatione iucundi, dum spiritu sanctarum congregationum lOregente sapientiam aera aetas, quod seruaret, acciperet. et haec insectantibus impiis post damnatam in radice perfidiam tacet, qui scit sibi esse mandatum: exalta uocem tuam, qui euangelizas lerusalem; exalta, noli timere!? 30
5 cf. Matth. 25, 30 13 cf. Matth. 28, 19 29 Esai. 40, 9
Epiat. CXXIX 6 — CXXX 1.
549
Donne hoc ante oculos habens discipulum ita gentium doctor instituit, ut oportune inoportune euangelizare non cesset, admonens: adtende tibi et doctrinae, insta in illis; hoc enim faciens et te ipsum saluum facies eteos qui te audiunt? ergo uel propheticis stimulis excitatill uel nonnis apostolicae eruditionis instructi curam salutaris praedicationis adsumite, diligite et uindicate sententias probatas piis, infidelibus inimicas et ad petram, supra quam est fundata ecclesia, reuertentes apud illorum etiam uos patrum spiritus, quorum ueneranda constituta improbe labefactantur, absoluite, aestimantes, cum dominus ad illud quod expectatur examen aduenerit, qualis apostolis creditus, qualis aliquorum temp- tantium dubitatione compertus, qualis angelo praenuntiante promissus, utrum ab illis melius sit argui an cum eorum cohorte coniungi, utrum talem qualis uidebitur aut qualis ab impiis negatur dominum confiteri. nil uos reti*ahat al2 salute; uelocibus ad uiam redite uestigiis. lapsus ruentem non grauat, si resurgat. larga est dominicae doctrina clemen- tiae; noxia sunt erroris uincla, dum retinent. odit iustitia pertinaces, fouet clementia corrigentes. Data III. Nonas Apriles Agapito cons.

Related Letters