Letter 27: If the man who offers a cup of cold water in obedience to the Gospel receives his reward from the Lord who taught...
HOSHISDA CLERO POPULO ET HONiCHIS ORTHODOXIS CONSTANTI-
NOPOLi coNSiSTENTiBus. Si is, qui calicem aquae frigidae mandata euangelica secutus optulerit, mercedem boni propositi ipso domino, qui haec docuit, restituente consequitur, nonne qui tanto populo fidelium ueritatem anuuntiare distulerit, iuste poenam damnationis incurrit? Iiinc est, quod interminationem 2 mandati caelestis effugiens, quod docet loquendum esse in his, quae ad deum pertinent, nec tacendum, habens quoque uestrae salutis affectum, admonitionem eorum, quae praesens necessitas poscit, adsumpsi, omnes, quibus cura est fide integra Ghristianam religionem seruare, contestans, ut eos, qui sanctam Chalcedonensem synodum et beati Leonis de fide catholica conscriptas epistolas declinant, quibus possunt uiribus auertantur et fugiant, quando ipsi sunt, qui Eutychetis et Dioscori Alexandrini uel potius nefanda Manichaeorum contagione polluti uerbo quidem aduersum constituta patrum uidentur habere certamen, rebus autem contra incarnationem domini nostri lesu Christi euidenter insurgunt. recordamini, 3 karissimi, quae fuerunt Basilisco palatinam arcem incubante temptata, et temporum illorum acta uel uisa alii uel audita;
9 Mattb. 10, 42 12 Act. 18, 9
3 adtestacio sublica F, corr. 4 cons. add, Car.
182. Dat (simul cum epp. 126, 128— ISl) a. 517 die 3 Apr. per Etmodium etc. Edd. Car. P 467; Bar. ad a. 517, 28; Collect. Concil; BTA I 402; Thiel 806. 6 horthodoxis V 11 quod Car.: quo F 12 esse p^: est V 15 curae 0* 16 constestans F, corr. 0 17 chalcendonensem V 19 auersentur Bar., auertant BuU. Taur. 24 pala- tinam archg F, correxi: palatinae aulae palatinae arci Car., palati- nam archen Thiel 25 alii del. Bar.
554
Hormisda Dorotheo Thessalonicensi
recolite, quam scelesta tunc fuerit Timothei cognomento Elluri, quam impudens et monstruosa <prae>sumptio, quantus etiam per uniuersum orbem fidei se uestrae feruor ostenderit.
4 probauit tunc Constantinopolitanus populus, quam pure deceat credentes Chiistiana seruare mysteria. sed transacta utinam studia fuissent et non nunc similia tempus expeteret! rursus enim idem haeretici caput improbum de profundo, quo im-
5 mersi tenebantur, attollunt. atque ideo rogo hortor admoneo dilectionem uestram: ab eorum uos conciliis et communione secernite, recordamini zeli prioris et uiuere in uobis lucem, scintillam ignis spiritalis ostendite, ne simplicem in uobis ueritatis aifectum perditorum astutia eipugnasse se gaudeat-
6 et haec quidem quantum ad praesentem necessitatem et adsumendam contra impios cautionem dixisse sufficiet. spero autem, quod si admonitio ista promouerit, et mihi et uobis utilis erit, quando et deus in uestra salute glorificabitur et fructus nostrae sollicitudinis apparebit. Data III. Nonas Apriles Agapito cons.
Related Letters
VARIAE, BOOK 5, LETTER 32
Everyone should gladly contribute what they see can serve the public good, since the limbs must feel what affects...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Receive, conscript fathers, the appointment that marks the beginning of our reign.
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...