Letter 29: After Your Charity's departure, the deacon from Nicopolis — the one who met you on the road — arrived in Rome.

HormisdasBishops Ennodius and Peregrinus, papal legates|c. 515 AD|Hormisdas
papal authoritytravel mobility

HORMISDA ENNODIO ET PEKEGRINO EPISC0PI8. Posteaquam
profecta est caritas uestra, Nicopolitauus diaconus, qui uobis etiam occurrit in itinere, Romam uenit. quem praeter moram uidimus cogitantes, ne forte esset, quod ad instructionem mandatae uobis legationis adicere deberemus. quod et rationa-
2 biliter factum ipsa res euidenter ostendit. optulit enim nobis epistolam lohannis episcopi sui et aliam synodi subiacentis ecclesiae Nicopolitanae, qua queruntur ab episcopo Thessalo- nicensi excitatas aduersum se tam principales quam iudiciarias potestates, concussionibus et dispendiis se uehementer affligi propter hoc, quia de ordinatione sua ad episcopum relationem secundum prisca exempla non miserit. pro qua causa spera- uerunt, ut de remedio cogitare deberemus, consulentes etiam nos, utrum daremus eis licentiam relationem ad designatum
3 episcopum secundum consuetudinem destinandi. unde tracta- uimus et episcopum quidem Nicopolitanum admonuimus, ne tale aliquid audere temptaret, si nobiscum uelit in com- munione persistere, ne per illum, si ab eo, qui a communione nostra alienus est, confirmationem petisset, nostra quoque
4 communio contagium sustineret. haec uos, ut omnia sciretis, instruximus. quid autem propitio deo uobis de hac causa agendum sit, subiecta declarant. Data pridie Id. April. Agapito cons.
1 membra V 3 ap^ F
184. Dat (simul cum epp. 127, 133, 135) a. 517 die 12 Apr. Edd. Car. P 467; Bar. ad a. 517, 34; Collect. Concil; BTA I 403; Thiel 807. 13 iudiciaria F, corr. 25 quid p: qui V deus F, corr. p hac ex hec corr. V 26 apl:i V
Epiat. CXXXin 7 — CXXXV 6.
557

Related Letters