Letter 4: The Emperor Anastasius Augustus to Pope Hormisdas.

HormisdasHormisdas, Rome|c. 514 AD|Hormisdas
imperial politics

ANASTASIUS <AUGUSTUS> HORMISDAE PAPAE. OmnibUS UCgOtiis
diuinae res praeponendae sunt; deo etenim omnipotente propitio rem publicam et conseruandam et meliorandam esse
2 loh. 14, 27
502
Homiisda Anastasio; Anastasius Honnisdae
2 confidimus. quia igitur dubitationes quaedam de orthodoxa religione in Scythiae partibus uidentur esse commotae, id specialiter clementiae nostrae placuit, ut uenerabilis synodus in Heracleotana ciuitate prouinciae Europae celebretur, qua- tenus concordantibus animis et omni ueritate discussa uera fides nostra orbi terrarum omni manifestius innotescat, ut
3 deinceps nuUa possit esse dubitatio uel discordia. quapropter sanctitas tua cum quibus sibi placuerit reuerentissimis epi- scopis, quos de ecclesiis sub sui sacerdotii cura constitutis idoneos et instructos erga orthodoxam religionem esse proba- lo uerit, ad praedictam Heracleotanam ciuitatem intra diem Kalendarum luliarum uenire dignetur. Data V. KaL lan. Constantinopoli Senatore u. c. cons. Accepta prid. Idus Maias Florentio u. c. cons.

Related Letters