Letter 43: Hormisdas to Justinian, the Illustrious.
HORiiiSDA IU8TIMAN0 iLLusTRi. Magnitudiuis uestrae litteras sanctae fidei plenas amore suscepimus, quibus ad eiercendam apud uos praedicationis apostolicae firmitatem oportunitatem nobis prouenisse diuinitus nuntiastis. unde insufficienter domino nostro agimus gratias, qui ad tam praeclara remedia et tempus uobis et animum dedit. et nos quidem ista desuper agno- 2 scimus ordinari, postquam ei detulit diuina maiestas imperium, qui se ad componendam ecclesiarum pacem iudicat ordinatum. ergo restat, ut uniuersi episcopi partis Orientalis iuxta libelli
158, Dat ut ep. 148. Edd. Car. P 488; Bar. ad a. 519,^0; Colle^. Concil; BTA I 420. Thiel 847. 4 prabp praet thkssalox V 5 PARi V 15 misericordiae F, eorr.
602
Hormisda TheoJosio; Honnisda Euphemiae
seriem <ad> correctionis peruenisse se testentur effectum.
3 patet uenerandae uia concordiae, notata sunt optatae remedia sanitatis: sacerdotes, qui catholicam pacem desiderant, profes- sionem catholicam non recusent. non enim opus est partibus errorem comgi sed radicitus amputari. insistite igitur, sicut 5 coepistis, ut merces apud deum uestra, quae de boni operis inchoatione habet initium, de perfectione consequatur effectum.
4 animum quidem uestrum talem missa ad nos testantur alloquia, ut ad plenitudinem boni propositi non multum indigeatis hortatu: nostri tamen desiderii ea, quae spem dedit, ratio lo amplius accendit ardorem et auidius gaudia impleri cupimus, quae instare iam diuinitus arbitramur. hinc <est>, quod beatum Petrum apostolum cotidie suppliciter obsecramus, ut uobis, per quos integrari membra sua sancta iam sperat ecclesia,
5 et effectum deus celerem et salutem tribuat longiorem. nos is quidem nestris animis obsequentes uiros direximus ad soli- dandam sub apostolicae dispositionis ordinatione concordiam: uestrum est, ut sicut nos bonae intentioni deesse noluimus,
6 ita eos ad nos optatum referre faciatis effectum. munus uestrum ueneranda sacraria susceperunt: quod amplius beato 20 Petro apostolo facietis acceptius, si per uos optatam ecclesiae receperint unitatem.
Related Letters
I received your letter with the joy that befits its contents: the power of true religion is at work, and the...
Our desire is fulfilled whenever we have the opportunity to send a salutary letter to your piety, because the man...
When justice is violated, the injury is ours, because we rightly take upon ourselves offenses against things we hold...
Knowing that those who had been diminished by past abuses might struggle to believe otherwise, since the human mind...
There is no doubt that the prince's inner circle honors those who serve in it, since essential matters are entrusted...