Letter 77: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...

HormisdasUnknown|c. 517 AD|Hormisdas
imperial politicspapal authority

CELER. Maxima nobis gi'atulationis causa praestatur, quotiens 5 ad apostolatum uestrum scribendi tempus emerserit. nunc 2 igiturremeantebeatissimo Germano episcopo uel reuerentissimis uiris, qui a uobis pro coniungendis sanctis ecclesiis fuerunt destiuati. necessarium duximus sanctitatem uestram debite uenerari, indicantes ante dictos habuisse quidem studium, ut 10 uoluntatem uestram plenus sequeretur effectus ; sed quia totum corpus erat infirmum, interim caput, quod prius necessarium iudicatur, adhibito medicamine uestro sanatum est et dissensio, quae erat inter uenerabiles ecclesias Bomanam et Constantinopolitanam, unitate interueniente sepulta est et alia non parua membra simili sunt diuinitatis gratia purgata atque coniuncta. hanc etiam spem gerimus uniuersi, quod 3 gratia dei, quae semper sedi uestrae permansit et per- manet, huiusmodi uobis inspirationem bonitatis praebeat, ut mansnetudine et dispensatione uestra reliquum adhuc corpus, «0 quod habetur infirmum, sicut superius a nobis dictum est, uestro medicamine unitate recepta iungatur. specialiter autem 4 deprecamur pontificium uestrum, ut pro nobis benigno patris animo orare iubeatis.

Related Letters