Letter 87: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
HORMisDA DOROTHEo EPiscopo THEssALONicENsi. Considcrantes tuae fraternitatis ecclesiam ante praetereuntis mala discordiae olim cum sede apostolica praecipua fuisse caritate coniunctam te nuper pacis desuper redditae esse credebamus auctorem: sed quia, quos praeuenire debueras, sequi etiam remoraris, non leuiter pro fraternitate tua dilatae correctionis ingemiscimus • 2 tarditatem. scribis enim aures nostras cuiusdam sceleris atrocitate turbatas: utinam usque ad nos tantum tam dete- stabilis fama percurreret ac non toto orbe Christianis mentibus tam dolendum quam execrabile facinus nuntiaret, ut qui te innocentem nesciunt, a christianitatis simul credant tramite deuiasse! in qua enim mundi parte immauitatis huius inuidia non et catholicas contristat ecclesias et haereticorum praua 3 uota laetificat? quae nos a dilectionis tuae conscientia, sicut litteris intimas, ostendi cupimus aliena: quid enim uotis nostris magis conuenit, nisi ut redire ad pacem catholicam
9 per uenerabiles F, corr. Thiel
209. Bata (simul cum ep, 201) a. 520 die 29 Oct, per Eulogium; respondet epistulae 208. Edd. Car. P 546; Bar. ad a. 520, 63; BTA I 445; Thiel 956. 18 redite V 28 loetificat V
EpiBt. ccvm 4 — CCXI 1.
669
uolentes episcopos a crudelitate et criminibus contingat semper innoxios comprobariV expectamus igitur, si non desunt frater- nitati tuae ueritatis deo notae praesidia, ut et tanti sceleris a te repellas inuidiam et in reconciliatione fidei tandem eorum, 5 qui reuersi sunt, sequaris exempla. Data IIII. Eal. Nouemb. Busticio u. c. cons.
Related Letters
If ancient emperors adorned Rome's walls for the joy of its people -- so that those uniquely distinguished citizens...
King Athalaric to the Goths Settled Throughout Italy.
I have good reasons for what I write, and I trust you will find them compelling.
Although the quality of letters cannot always match the quality of the affection behind them, the attempt is never...
VARIAE, BOOK 1, LETTER 37