Letter 94: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...

HormisdasUnknown|c. 517 AD|Hormisdas
imperial politicspapal authority

H0RMI8DA QuiBUS SUPRA. Aiiimus noster diuturna redditur expectatione sollicitus ; praecipue ad tantum principem destinati sub celeritate nos certiores debuissetis efficere. nam ante diem ascensionis dominicae litteras uestras credebamus nos posse suscipere. idcirco tam uestrae sospitatis indicia quara 2 profectum causae, quam peragendam cum dei nostri iuuamine suscepistis, desiderantes agnoscere Paulinum ecclesiae Bomanae defensorem cum scriptis praesentibus destinai^e curauimus, tam principi litteras quam singulis, quibus oportuit, dirigentes. quapropter deum nostrum congruis precibus oramus, ut ipse 3. salutem uestram sua propitiatione custodiat et causae qualem desideramus concedere dignetur effectum, quia nihil maius inter titulos imperatoris optimi adscribitur, quam si eum ecclesiae gratia praesens et futura praedicare mereatur pacis auctorem. Data III. Kal. Maias Eutharico cons.

Related Letters