Letter 2: We received your letter after some time, but the longer we had waited for it, the more eagerly we took it in.

Paulinus of NolaAmandus|c. 393 AD|Paulinus of Nola
barbarian invasioneducation booksproperty economics

II. DOMINO FRATRI DILECTISSIMO AMANDO PAVLINVS.

Post tempus accepimus litteras dilectionis uestrae, sed quo
diutius desideratae, hoc auidius a nobis susceptae sunt; nam
et aqua frigida sitienti dulcior et nuntius bonus de terra
longinqua iucundior est, ita et sermonis uestri suauitas inpinguauit
ossa nostra et animam esurientem satiauit bonis.
quid nos talibus dignum reddimus eloquiis ingenio tenues, corde
crassi, ore ieiuni et, sicut scriptum est, uentres pigri? uerum
etsi omnibus rebus inferiores, tamen caritas sola nos uobis
praestat aequales. dilectioni enim quam in nos habetis pari
mente certamus, quae quidem uisceribus nostris insita et adfixa
praecordiis et animae ipsi permixta est spiritu domini,
qui habitare facit unius moris in domo, qui innumera
credentium milia uno corde conectit, quia unus omnia in
omnibus adinpletur.

Nunc huic domino placuit in uase fictili ponere thesaurum
suum, qui me uocauit per gratiam suam, suscitans de
terra inopem et de stercore erigens pauperem, ut conlocaret
cum principibus populi sui et inter sacerdotes

7] Prou. 25,25. 8] (Prou. 15,30). 9] Ps. 106,9. 11] Tit. 1,12.
16] Ps. 67, 7. 17] Eph. 1, 23. 19] (II Cor. 4, 7). 20] Gal. 1,15.
Ps. 112, 7. 8. 22] (Ps. 181, 16).

1 agimus FP\'U 2 neglegis] uale add. FP\'U — Explicit epistola
quinta F, finit ad seuerum sexta 0, explicit L

FLMOPU — Ad amandum eplh XXnII. L, ad amandum epm
• XXX. N. M, incipit ad eundem . IIII . 0, ad eundem • TTTT • P} epistola
sancti paulini episcopi ao (sic!) amandum presbiterum, ubi de mutua
kritate habenda ad inuicem: et quomodo ad episcopalem cathedram
inuitus ascenderit plura proloquitur U 4 nostro fratri P 5 accipimus
0 6 diutinus F hoc] eo L suscepto U 7 et (aflte aqua)]
ut fori . seicienti P 8 iocumdior LMU uft ex nff M impugnauit L
10 reddemus v 11 crassiore FMU uentris FOPU 12 uobis nos FPU
14 uiceribus L 15 permixtae 0

indueret salutare, ut dum curro in odorem unguentorum eius, fierem
gutta eius unguenti, quod descendit in barbam Aaron.
in cuius domo domesticus fieri et benedicere dominum de
fontibus Israel cum pro meritorum meorum conscientia
recusarem uel potius non auderem recipere, ego uermis et
non homo ui subita inuitus, quod fateor, adstrictus et multitudine
strangulante conpulsus, quamuis cuperem calicem ipsum
a me transire, tamen necesse habui dicere domino: uerum
non mea uoluntas sed tua fiat, cum praesertim ipsum
de se dominum dixisse legerem: filius hominis non uenit
ministrari sed ministrare. praeuenti igitur a domino et
adprehensi ab eo, quem necdum adprehendimus, deseruimus
altario dei et mensis salutaribus ministramus iam nomine
officioque seniores, sensu autem adhuc paruuli et sermone
lactantes.

Quod ministerium ut bene ministrem et gradum bonum
mihi adquiram et sciam qualiter oporteat me in domo dei conuersari
et tractare mysterium pietatis, tu domine uenerabilis
et frater et domine in Christo nobis, ora dominum in omni
bono diuitem, ut abundemus fide et sermone et scientia
et omni sollicitudine et insuper uestra in nos caritate,
ut et in hac gratia abundetis. praeterea ipse epistolis tuis
nos saepe instrue necessariis supplementis; enutritus enim
sermonibus fidei et bonae doctrinae, quam a puero in
sacris litteris subsecutus es, informa nos ad regulam directionis,
pasce nos spiritali cibo id est uerbo dei, qui est uerus

1] (Cant. 1,3). 2] Ps. 132,2. 3] (Eph. 2,19). Ps. 67,27.
5] Ps. 21, 7. 8] Matth. 26, 42; Marc. 14, 36; Luc. 22, 42. 10] Matth.
20,28. 12] (Phil. 3, 12). 13] (I Cor. 14,20; I Tim. 3,13). 19] (Rom.
10,12). 20] n Cor. 8, 7. 23] I Tim. 4, 6. 26] (Deut. 8, 3).

1 salutari LM ungentorum M ut solet 2 aron U 4 isdrael IJ
6 fateor] et add. M - adstrictus 0, astrictus cet . 7 cupienti F
9 ipsium U 10 domino FPU 13 altari FPU ministrauimus lJ
U adnc P, om. M 15 lactentes LM, lactantentes U 17 domini M
18 domine delendum cens. Sacch . 19 et domine om. LM recte ut xtideiur
20 ott. et om. M 23 enutritus Ov, nutritus cet . 25 obsecutus F

et uiuens panis et in quo magis quam in pane uiuitur, quoniam
ipse est esca iustorum qui ex fide uiuunt. nec hinc neglegentior
sis circa sollicitudinem institutionis meae, quod loco ecclesiae,
non tamen corpore separamur; unus enim deus, unus et
mediator dei et hominum, qui est ecclesiae caput in qua
cum omnes unum simus, tamquam in una domo uiuimus. nec
possumus dicere nos esse sine uobis, cum unius spiritus simus
et in uno, qui est unus, habitemus. ideo seruantes unitatem
spiritus in coniunctione pacis, ut unum corpus et unus
spiritus ut sociali inuicem membro nobis conlaboremus, ut crescamus
in illius corporis aedificationem, cuius caput Christus est.

Igitur quia facti sumus de hostibus ciues, de longinquis
proximi, de ouibus pastores et positi sumus in fundamento
apostolorum et prophetarum, erudite et confirmate manus ad
aedificandi scientiam, ut ad lapidem, qui factus est in caput
anguli, discam parietem utrumque conectere et in templum
sanctum atque in habitaculum dei corpora et corda fide
mundata construere, per arma apostoli potentia deo omnem
elationem extollentem se aduersus scientiam dei captiuam ducere,
omnem intellectum ad oboediendum Christo perducere,
euangelicam securim arborum radicibus admouere et gladio
spiritus id est uerbo dei interficere peccatores terrae et scuto
catholicae fidei omnia iacula candentia nequissimi extinguere
et certamine decertato cursuque decurso fide seruata ministerio
inpleto expectare illud, quod dominus in illa die iustus
iudex reddet omnibus qui diligunt aduentum eius. ergo

1] (Matth. 4,4). (Luc. 4,4). 2] (Rom. 1, 17). 4] I Tim. 2, 5.
8] Ephes. 4, 8. 11] (Eph. 4, 12). 12] (Eph. 2, 17). 14] (Es. 35,3).
15] Ps. 117. 22; Matth. 21, 42. 17] (Eph. 2, 21). 20] (II Cor. 10, 5).
21] (Matth. 3, 10). (Eph. 6, 17). 22] (Ps. 100,8). 24] (II Tim. 4, 7).
25] ib. 8.

1 et in] in LM 2 neglientior F 4 corpore] gclig add. M s. l .
6 unum omnes M scimus F, sumus LU 7 nos] non F nobis 0,
nobis cet . spiritu OP* sumus FPU unius FPU 10 socialiamembra
LM cumlaboremus FPU 11 illis U 12 hospitibus coni.
Lebrwn 13 fundamentis M 15 edificandam (am s. I. m . 2) F ad
Ov, et cet . lapide LM 18 potentiam F omne F

ut tuum ac tecum manentem spiritaliter uidens ac tenens instrue
iuua hortare confirma. de uobis enim et per uos deo
natus in Christo uestra potissimum cura esse debeo, quia uestrum
obprobrium, si indignus, aut uestrum gaudium ero, si ex fructibus
bonis uestrae arboris ramus esse cognoscar.

Related Letters