Letter 27: To my venerable and ever-dear brother Severus,
XXVII. SEVERO FRATRI VNANIMO VENERABILI ET SEMPER DESIDERANTISSIMO PAVLINVS.
Benedicam dominum in omni tempore et non obliuiscar
retributiones eius, quia non secundum peccata
nostra retribuit nobis, qui adsiduis et numerosis de
tua unanimitate solaciis satiat desiderium nostrum; nam in
paucis diebus reditum ad nos sanctorum fratrum et unanimorum
communium, Postumiani et Theridi, aduentus aliorum
fratrum, Virini et Soriani, consecutus est. ita nobis uno propemodum
in tempore plurima gaudiorum messis obuenit, cum
omnes hi, quos pariter uenisse memorauimus, litteris unanimitatis
tuae dulciorem nobis praesentiae suae gratiam reddidissent.
exultauit itaque in domino spiritus noster, et
dilatatum est os nostrum super inimicum nostrum,
cui non dabatur dicere: praeualui aduersus eos, cum potius
uota desideriorum nostrorum praeualuissent, ut exoptata de te
id est maxima animae nostrae cura et iudicia et eloquia reciperemus.
Itaque ut nihil inuicem, sicut praeceptum est, nisi amorem
mutuum nobis debeamuł, respondebo omnibus epistolis
tuis, ac primum illi, quam primo accepi, qua de ipsis, per
quos scripseras, apud me expostulas, cur aut te solum reliquerim
aut illos tibi abduxerim. sed recognosces neutro me posse
culpari, quia neque in te desiderando umquam modum feci
neque ullum tecum habui de eorum usurpatione certamen;
alioquin ultro tibi de tuo iure cessissem, si prius tua fuisset
possessio. non enim a me alieni forent tecum manentes, qui
4] Ps. 32, 2. Ps. 102, 3 et 10. 14] I Reg. 2, 1; Luc. 1, 47.
16] Ps. 12, 5. 20] (Ioh. 15, 17; Rom. 13, 8; I Ioh. 3, 23).
0. — Incipit ad eundem VIIII 0. 6 retribuet Ov, tribuit Rosw .
qui v, quia 0 7 satiat v, faciat 0 8 sanctorum r, sanctum 0
10 propemodum v, propemodo 0 12 hi 0, ii v litteris r, laetens 0
t
15 dilatatum r, delectatum 0 22 qua Rosw., quia Ov 23 aute 0
totus es meus in Christo domino, per quem sum inuicem tuus,
neque tantum cepissem gratiae in his receptis, quantum amisissem,
si tibi praeripuissem quamlibet expetendos in salutari
uia comites. nam mea quoque sententia dignissimum me iudicarem
qui a tua caritate uacuarer, si ullum bonum mihi quam
tibi mallem. uerum ego cum illos inopinato domini munere
adlapsos mihi tales conperissem, quales et tibi postea in breui
claruerunt, etiam inuidebam mihi, cur in hac parte felicior te
fuissem, ut tuo conspectu et consortio digniores ego potius
obtinerem uel prius agnouissem. denique ut quam primum
hac qua me beatum existimabam gratia te consorte gauderem,
et praesentes increpui, quod se familiaritatis ac notitiae tuae
expertes faterentur, neque quicquam studiosius mandaui proficiscentibus,
quam ad conspectum tuum conplexumque properarent
teque cognoscere omnibus in patria rebus et curis suis
anteferrent, ut diutinum damnum sibi uel sero sarcirent. et,
gratias domino, recipimus eos uenientes in exultatione
magnumque huius, qua nobis in te prae ceteris expetendo
credidissent, conscientiae gaudium quasi benedictum et ceteris
uitae suae fructibus altiorem de agro pleno manipulum reportantes.
quas illi deo primum, qui non solum satiasset, sed et
superasset desiderium eorum, ut plura in te quam praesumpserant
inuenirent bona, quas nobis, qui tantae illis adquisitionis
fuissemus auctores, quas sibimet ipsis, quod nobis
in suum lucrum paruissent, gratias agebant!
Ineffabile mihi est quanta me uoluptate perfuderint, cum
referrent et actus et sermones tuos et perfectum cor tuum
caritatis diuinae scientia; qua humilis et excelsus, pauper et
diues, seruus et liber, famulis conseruus, fratribus seruus,
pauperibus diues in uisceribus misericordiae, diuitibus pauper
in spiritu mansuetudinis, humilis uirtute pietatis, arduus sublimitate
uirtutis et seruus deo, liber mammonae, totum in te
17] Ps. 125, 6.
1 suu 0 2 his 0, iis v amississem 0 6 inopinato Rosw., inopinatos
Ov 10 ut v, om. 0 18 in te v, inter 0 19 gaudium v, et
auditu 0 21 satiasset v, saciasse 0 28 qua] qua cum sis expcctes
spirare Martinum, florere Clarum, maturari euangelium praedicabant.
inpinguarunt omnino oleo laetitiae caput nostrum;
propter hoc benedixerunt omnia interiora nostra dominum
duplici causa gratulationis, quod et tibi plurimum praestitisse
nos intellegeremus de agnitione dilectissimorum, ut
probasti, fratrum et illos gratulari sibi de notitia et caritate
tua ut diuino munere uideremus. quantum illi praeterea inter
opera et munera in te dei admirati sunt etiam pueros tuos,
qui in circuitu tuo sicut nouellae oliuarum uirent, quibus
te deus noster idem fecit, quod ipse cunctis est, ut te et
quasi dominum uereantur et quasi patrem diligant! in hoc
tamen sermone eorum fatemur gemuisse nos ad infelicitatem
nostram, quibus ab eiusmodi filiis sterilitatem grauiora peccata
fecissent, sed facti sumus quasi consolati, quia uicinum
esse nobis tuae felicitatis bonum iudicamus.
Verum ne longiore interuallo nostra iniquitas inter nos
et te separet, totum hunc, quo diebus et noctibus deum mulces,
sacrae pubis accinge delectum, ut aduersum peccata
nostra pro nobis aciem orationum dirigant et exorent, ut confirmet
hoc dominus quod operatus est nobis, id est ut
caritate tua, in qua nunc adquiescimus et qua gloriamur, in
illa die refrigeremur et gaudeamus.
Related Letters
To my kindred brother Severus,
To my kindred brother Severus,
To my holy brother and kindred spirit Severus,
To our brother Severus — Paulinus and Therasia, sinners.
To my holy brother and fellow soldier Severus,