Letter 36: We tasted the sweetness of your words in the brief message from Your Holiness.
XXXVI. SANCTO ET MERITO VENBBABILI AC DLLECTISSIMO AMANDO PAVLINVS.
Dulcissimum oris uestri gustum in breui sanctitatis uestrae
sermone libauimus. nam sicut mellis gutta idem sapit quod
totus fauus, sic et in uno licet uerbo stillicidium linguae uestrae
totum sanctae animae uestrae saporem refert, quia quicquid
de bono thesauro promitur bonum atque pretiosum est. nec
ideo margarita uilis est, quia exigua, sed ideo magis pretiosa,
_3] (Luc. 16, 24). 5] Luc. 15, 18. 17] (Matth. 12, 35; Luc.6,45).
2 anima FOPU 3 destillans 0 5 post . in] coram M 7 perabsumpta
b
scripsi, per assumpta P, per adsumpta 0, per absumtam (b in ras.) L,
per absumptam FMU, pro absumpta v 8 substantiam LM 9 commorati
ut scripsi, commorantium FOPU, commorati LM, commorantes
ScAot . 10 indigna 0 11 nephas FPU deducamur] ualere te opto
add. PIU . — explicit L, finit ad delfinum V 0, explicit liber tertius
epistolarum paulini episcopi nolani U
FLMOpU . — item epistola s paulini ad amandu • XIII. L, ad amandum
epm • XX ■ I • M, incipit ad amandum episcopum prima 0, meropii
paulini episcopi nolani liber quartus epistolarum ad amandum presbiterum
incipit feliciter. epistola sancti paulini episcopi ad amandum presbiterum
ubi ei gratias refert pro missa epistola: et deprecatur eum munere kritatis
pro fratre suo iam defuncto, ut ab etternis penis eruatur dominum
exorare dignetur U 13 merito et L Paulinus salutem F 14 sanctitati
U 15 sermone om. FPU quo L 16 sit F
quia et in exiguo modo magnum pretium habet, ita ut, sicut
euangelica quoque testatur auctoritas, profligatis etiam conparanda
patrimoniis adpetatur. sed et granum sinapis, quod
minimum uidetur in semine, maximum tamen extat in olere.
cuius seminis uerbum quia in uobis satum est et in corde
uestro uiget, unde cor ardens habetis in uia domini, ideo
etiam breuis sermo uester dulcedinem simul ac uigorem uerbi
caelestis tenet et nobis ministrat, ut nos etiam uestrae prudentiae
sale condiamur.
Et ideo nos quoque imitabimur in hac epistola parsimoniam
sermonis uestri, etsi plenitudinem sensus uestri non
ualeamus imitari, hoc tantum respondentes, quod praecipue,
cum haec scriberemus, curae nobis erat ex recenti dolore fraternae
diuulsionis, quem etiamsi temporaliter ab hoc saeculo
sciamus adsumptum, in illo nobis cito consequendum, tamen
ea uerius causa obisse lugemus, quia ex his, quae gesta ab
ipso in finem eius uel ordinata sunt, peccatis magis nostris
quam uotis congrua egisse perspeximus, ut mallet ad dominum
debitor transire quam liber. ob hoc inpense rogamus, ut
quasi frater, quod nobis in domino esse dignaris, unanimos
fratres iuuans et hanc meritis fidei tuae mercedem accumules,
ut pro eo infirmitati nostrae conpatiaris et orandi labore conspires,
ut misericors et miserator deus, qui facit omnia
in caelo et in terra et in mari et abyssis, refrigeret animam
eius stillicidiis misericordiae suae per orationes uestras.
quia sicut ignis accensus ab eo ardebit usque ad inferos deorsum,
ita procul dubio etiam ros indulgentiae eius inferna
2] (Matth. 13, 32. 46). 6] (Luc. 24, 32). 8] (Col. 4, 6). 20]
(Prou. 18,19). 23] Ps. 134, 6. 26] (Deut. 32, 22).
1 et om. F sicut et Fi LpU 2 etiam] et F 3 adpetatnr M,
uerbi pltiti
adpetitur 0, appetitur cet . 5 nobis FPU 8 celestis L 11 et similitudinem
0 12 ualemus FPU 14 deuulsionis L etsi M 15 absumptum
FPU in-consequendum om. M 16 obiisse F, abiisse U
ipso
iis PU 17 ę9 0 eius om. M 20 unanimo FPU 21 uiuamus F
22 laborem 0 23 miserator et misericors M
penetrabit, ut roscido pietatis eius lumine in tenebris ardentibus
aestuantes refrigeremur.
Ora et pro nobis, ne in peccatis nostris moriamur; notum
faciat nobis dominus finem nostrum, ut sciamus quid desit
nobis et properemus adinplere quod restat, ut non reuoluamur
in medio dierum inanium, texentes operibus uacuis araneae
telam, sed dies pleni inueniantur nobis, ut simus pueri
centum annorum morientes, id est malitia paruuli et sensibus
perfecti; ita fiat, ut mortui superstitibus exemplo
bono salubrem paenitentiam relinquamus, neque septem dies
luctus noster excedat, si consentiamus in huius uitae uia aduersario
nostro id est spiritui ac uerbo dei, quod nobis peccantibus
aduersatur. nam et spiritus arguit mundum de
peccato, et sermo dei, ut dominus in euangelio contestatur,
si ei non pareamus, accusator noster erit et tradet nos iudici
uerbo, qui rationem talenti sui usque ad nouissimum quadrantem
exiget et nisi exercitio pietatis, quae ad omnia utilis
est, duplicatum pecuniae suae fenus receperit, otiosae fidei
partem cum infidelibus ponet, quia proximus infideli est qui
mortuam sine operibus fidem uacuo Christiani nomine gerit.
et hic est insipiens, cuius luctus omnis temporis est, quia
timorem domini non habens caput sapientiae non tenuit. et
factus in cauda est, quia non habitat in medium domus qui
diligens iniquitatem odit animam suam et traditus
4] (Ps. 38, 5). 5] (Ps. 101, 25). 6] (Iob 8, 14). 7] (Ps. 39, 9.
72,10). (Es. 65, 20). 8] I Cor. 14, 20. 10] (Eccli. 22, 13). 11] (Matth.
5,25). 13] Ioh. 15, 22. 16, 8. 15] (Matth. 5, 25). 17] I Tim. 4, 8.
18] (Matth. 24,51. 25,27). (Luc. 19,23). 20] (Iacob. 2,17). 21] Eccli.
22, 13). 22] (Deut. 28, 44). 24] Ps. 10, 6. 101, 7.
1 penetrauit FPU ruscido FPU 2 refrigent (nt in ras.) M 3 et
om. F nec 0 5 et] ut F proponeremus F 6 teientis FU are-
:
neae 0 7 inuenięntur M in nobis LM 9 fiat F 8. I . 10 aeque
FPU 11 eicidat FOPU 13 spiritu F arguet F 14 ut] et FPU
15 traddit P, tradidit U non F 17 exigit FLU 18 recepit 01
19 ponet M, ponit cet . proximum PU infidelis O1 20 uacuo LMt
uacuam cet . 21 cuius 0 v, huius cet . 23 medio M v .
ministro inferni carceris mittitur in tenebras exteriores, quia
secundum exteriorem hominem uixerit. propterea hic sine fine
lugendus est, quia in ignem damnandus aeternum sine fine
morietur.
Pacem ergo habeamus ad dominum, pacem non
huius mundi, quae amica peccatis deo dissidet, sed pacem
Christi, quae cum deo conserit et nos Christo conformat, si
adhaereat uerbo dei anima nostra, ut efficiamur unum cum
deo per interuentum mediatoris, qui est pax nostra, quia
fecit utraque unum, naturas discordes dei et hominis in se
copulans, et in nobis duo unum faciens, id est carnem animae
spiritali consentientem; et tunc ignis in medio nostrum manebit,
seu horum in nobis duorum uel cum spiritu trium consensus
inuitet, ut faciat in corde nostro sibi placitam cum
patre et spiritu mansionem et uicissim nos ubi ipse est ducat,
dicens: intrate in gaudium domini uestri.
Related Letters
To my holy and venerable brother Amandus,
Anger is a fire: useful when controlled, devastating when unleashed.
The spiritual life is a journey with a beginning, a middle, and an end.
True humility is not the absence of accomplishment but the refusal to boast about it.
Service is not degradation, Apollonios.