Letter 41: We read the list of letters noted on the back of your envelope, which you indicated were mine.

Paulinus of NolaUnknown|c. 423 AD|Paulinus of Nola
friendshipillnesswomen

XXXXI.

Legimus in tergo epistolae adnotationem epistolarum,
quas meas esse indicastis. nam uere prope omnium earum ita
inmemor eram, ut meas esse non recognoscerem, nisi uestris
litteris credidissem. unde maius accepi documentum caritatis
uestrae, quia plus me uobis quam mihi notum esse perspexi.
hymnos, quos desiderabam, accepisse gratulor, quo munere,
sancte frater, admonuisti me, ut faculam meam diligenter,
dum tempus est, appararem, ne cum fatuis excluderer, si cum
sapientibus non occurrerem. orate autem, ut et uirgines et
fecundae sint animae nostrae, sine sterilitate uirgines, sine
corruptione fecundae. hoc enim mysterio et in lege maledictus
qui semen in Israel non dederit, et in euangelio uirgo sapiens,
quae oleo procurato uigili sollicitudine uncta face sponsi expectat
aduentum iamque uenienti non extinguendum pingui
fomite lumen accendit.

Ergo mens nostra fertilis deo et uitae fructus operibus
bonis pariat. sit spiritus uirgo, ut nulla saeculi corrumpatur
inlecebra et ab omni labe uitiorum integer maneat. stultae
enim uirgines illae mihi uidentur esse animae, quae uirtutibus
steriles, et illae sapientes, quae uitiis incorruptae sunt.
denique in utroque uirginum genere quinque ponuntur, ut intellegatur
ad sensus hominis integritatem aut corruptionem
referri; nam quinque sensibus omnes praediti sumus, per quos
aut uitam recipimus aut mortem. de ipsis enim dolens

9] (Matth. 25,10). 20] (Matth. 25, 3).

FLMPUfHrx . — item eiusdem paulini epistola XVI. L, ad nescioquem
suppresso nomine XXlIII. M, item incipit eiusdem epfae paulini X
2 egimus fJ notificationem F 3 indicatis >3 JL 4 eram] eorum U,
earam P 5 magis F1 6 «pspexi L 9 adparerem xl 10 currerem xl
et fecundae om. M, et facundae fJ 11 simus M animae-uirgines om. M
12 et] est pi maledictus est M 13 semem fJ ysdrael U sapieris
U, sapiens dicitur M 14 solicitudine fJl facie L aspectat FPU
15 estinguendum 1 16 accendit om. U 17 deo] sit add. Rostc .
18 sit] et add. Bosw . 19 et om. M ab omni labe ex abominabile
P m. 2 20 esse om. FPU 21 steriles] sunt add. FPU ille MP

propheta dicit: mors introiuit per fenestras uestras. quas
obstruamus timore dei, ut ad omnes istius mundi formas et
noces surdi simus et caeci; sepiamus aures nostras spinis
contra linguam nequam et inlecebrosa modulamina; auertamus
oculos nostros, ne uideant uanitatem; obstruamus
et nares nostras, ne de corruptione huius saeculi mortis odorem
trahamus, neque per gustum inlicem gulae morbus inrepat
et concupiscentiarum cibis continentiae robur eneruet;
neque mollibus uestimentis corpori blandiamur, ne carneos
tactus et amplexus inlicitos delicatis male palpata tegminibus
membra disquatiant. ita fiet, ut in unumquemque nostrum
omnibus sensibus castis et oleo doctrinae fidelis inbutis uirgines
omnes quinque sapientes maneant et oleo in uasis suis
reposito expectatione secura quiescant, facile mox parandis
fa.cibus occursurae, cum primo superuenientis sponsi tumultu
fuerint excitatae. nam in tantis ecclesiae populis, in quibus
non solum uirgines, quarum tamen innumera multitudo est,
sed et maritatae et uiduae diuersis et moribus cernuntur et
fructibus, non arbitror alia ratione quinque tantum uirgines
fatuas et totidem sapientes esse positas, nisi quod utraque
persona in totius populi uniuersitate diuersa, numerus autem
ratione supradicta singillatim in omnibus continetur, ut unusquisque
in semet ipso aut stultas aut prudentes habeat pro
qualitate sensuum suorum, in quibus prouidis sapiens, inertibus
autem stulta uirginitas est. nam ideo et fatuae sicut
sapientes in tanta sui dissimilitudine similiter uirgines

1] Hier. 9, 21. 3] (Eccli. 28, 28). 4] Ps. 118, 37.

1 nostras L 2 obstruamus /3 in textu, in mg.: ai offirmamus huius
mundi M 3 uices U et cęci simus M 7 illicem corr. in inuicem F
obrepat M 8 et] ut F cibus LM 9 molibus /3 ne] nee FPU
10 delicatatis P 11 disquatiant Rosw., disquatient FPUfil, desquatent
X, discatent L, descatent M, despument (uel in carneos dissultent) coni.
Sacch . itaque L unoquoque Rosw . 12 et om. Rosto . 17 innumerata
FU 18 marite X et moribus] moribus L 20 totidem] quinque
M 21 in] est in LM 22 ut om. FPU, et /f 23 prudentes uirgines
LMX 25 autem] aut p sicut] sunt /9A

appellantur, quia uirginibus secundum carnem sterilitas infecunda,
secundum spiritum fructuosa-castitas adest. quare nec sapientes
sterilem uirginitatem habent, quia sapientes sunt, nec
stultae fructuosam, quia stultae sunt. quarum forma mihi
uidetur esse sapientia huius mundi, quae stultitia est
apud deum, et sapientia carnis, quae uere uirgo stulta
est, quia legi non est iuncta atque subiecta legi et sapientiae
dei; et lucerna eius facile extinguitur, quia non
habet oleum ueritatis uacua spiritus sancti, quo oculus int-erior
luminatur et inpinguatur animae caput, quod est fides
nostra, cui oleum est doctrinae caelestis infusio.

Itaque oleum peccatoris non inpinguet caput nostrum,
neque muscae moriturae exterminent oleum suauitatis,
ut semper nobis caput Christus sit, ne umquam deficiat oleum
capiti nostro, quia unguentum exinanitum est nomen
eius; et tunc omnibus perfecti sensibus erimus uirgines
sapientes, si in nobis manserit sapientia dei, per quam facta
est etiam in corpore fecunda uirginitas. nimium uos fatigo et
multum mihi praesumo de patientia caritatis. sed oportet ut
audiam Salomonem in sapientia dei loquentem, ut parcius, ad
amantissimos licet, inferam uerbi pedem, ne satiati oderint
me; scio autem, quod sicut odisse quis non potest uiscera
sua, ita nec uos humilitatem nostram, quam uisceribus uestris
permiscuistis. pax et caritas et gratia et humilitas Christi

5] I Cor. 3,19. 7] Rom. 8, 7. 8] Prou. 20,20. 10] (Ps. 140,5).
12] Cant. 1, 2.

2 caritas Chiffl. ex Cluniac . adest ex est U m. 2 4 fructuosam M,
fructuosae cet. 5 huius om. M 6 apud deum est F 7 legi non]
non M uincta pll quia legi et sapientiae dei non est subiecta cuius
lucerna facile M Cluniac . 8 quia no non P 9 spiritu U exterior
Rosw . 10 illuminatur L 11 celestis doctrinae F 14 ne] nec Bosto .
16 nunc U perfectis fJ). 19 mihi praesumo multum FPU ut om.
LM, in rcu . Xl 20 insapientia FPU, sapientia X parcius inferam
FPU 21 uerbis fJ). pedem] taedium p in iixtu, in mg.: af pedem
22 autem] tamen M sicut] sciunt fJ 23 uos per FX, uesper U
24 promiscuistis U

domini altissimi abundet in uobis, benedicti fratres merito uenerabiles
et dilectissimi.

Related Letters