Letter 41: PELAGIUS IOHANNI DEFENSORI.

Pope Pelagius IUnknown|c. 558 AD|Pope Pelagius I|From Rome
pelagianism

PELAGIUS IOHANNI DEFENSORI. Quoniam Secundus
Taurominitanae ciuitatis episcopus no;^ actuum suorum in[g] no¬
centia confisus, sed superbae magis contumacia mentis elisus,
ecce iam transacto Deo propitio fere triennio, quod sedis aposto-
licae etsi indigni, tamen largiente et propitiante Deo, suscepimus
curam, ne dignatus quidem utrum uiueremus addiscere, sed causis
ac negotiis quibus sibi competit occupatus, remisso pudoris freno
uagari se credit, in tantum ut in sua[m] prope numquam inueniatur

fortasse elusus (?) 5 propiciante ex propiciente B 6 ne] ex nec B 8 se] posse add.

coni. Loewen. sua] Loewen.

Tit. Iohanni defensori: Ad quem ep. 44, p. 121, fuit item directa; for¬
te est idem defensor loannes de quo loquitur ep. 92,1, p. 219. His litteris
docemur eum in Sicilia defensoris munus obiisse.

^ 1. Secundus: Cf. P. Kwaed, c. o., l. c., p. 548, n. 2. Iterum ite-

rumque incusatur in epp. 78 et 79, p. 193-195.

Taurominitanus episcopus: Tauromenii, hodierna Taovmina, in
littore orientali Siciliae. Cf. F. Tanzoni. o. c., p. 616-624; G. Paeadino,
Taovmina, in Enc. Ital., t. XXXIII, p. 242-244.

iam transacto ... fere triennio: Consentiunt itaque et textus hic
et chronologia epistulae in Coli. Britannica, ubi prostat ante ep. 43, cuius
terminus ante quem est dies 22 martii a. 559. Memor esto Pelagium fuisse
probabiliter sacratum die 16 aprilis a. 556, ut monstravit cl. h. Duches-
NE, Vigile et Pilage ..., l. c., p. 428, n. 3.

uagari se credit: S. ToewenFEEd, o. c., p. 17, n. a, putavit pos¬
se fore addendum, non inmerito quidem. Sed cum credere vim habeat
interdum, quam denotant verba: se dare, se tradere, se committere, hisque
similia (cf. Thesaurus ..., t. IV, p. 1131-1133), absonum non videtur, sen¬
sum aliquem istius modi se credere hic habere. Ita et vis acutior sententiae,

ecclesia[m]; idcirco experientia tua pallium quidem ei ne utatur 2
omnimodis interdicat, ipsum etiam post diem sanctum pasc<h>ae,
ut nostris obtutibus praesentetur congrua executione conpellat,
quatinus disciplinam quam hucusque despexit, non solum ad suam
uerum etiam ad aliorum emendationem, conpetenti censura cog¬
noscat.

et cursus (si finis clausulae adsit) aut rhythmus servatur; aliter vero rhyth¬
mus ferme perimitur. Una difficultas ahcuius momenti est forte cons¬
tructio verbi cum modo infinitivo. Quod refert ad vitium vagandi in
episcopis, recole quod in Cone. Sardicensi a. 347, can. 8 (14) (11), praesu-
Hbus ecclesiarum fuit prohibitum, se a propriis ecclesiis plus quam tres
hebdomadas abesse. (C. H. Turner, Monumenta ..., t. I, ii, p. 474-477;
516-519; Manse t. III, c. 27-28; 36). Cf. quoque in ep. 5,7, p. 16, ad ver¬
bum formata.

2. post diem sanctum paschae: His aliquatenus roboratur prae¬
sumptio consecrationis pontificis in Pascha a. 556 (die 16 aprilis), nam anno
559 Paschae festum contigit die 13 aprilis. Cum hae litterae fuerint
conscriptae medio m. martio a. 559, recte dixit papa, iam fere transisse
triennium.

nostris obtutibus praesentetur... quatinus disciplinam: Episcopis
enim Romani patriarchatus incumbebat officium sese quotannis sistendi
coram papa, aut saltem quendam mittere legatum die consecrationis ponti¬
ficis. Cf. Lih. diurnus, form. 42-44; 74 (Th. E. V. SiCKEE, o. c., p. 31-32;
76-77); E. DuCHESNE, Le Lib. Pontif., t. I, p. CXXIX, 70; P. BaTiffoe, o.
c., p. 44. Quoad Siciliam S. GrEGORII Magne Peg., I, 39 (P. Ewaed, MGH.,
Epp., 1.1, p. 54, n. 5). Episcopus Taurominitanus suo defuerat officio, quo¬
circa voluit papa eidem, vel vi, faceret, satis. Attamen nullo modo id
praestitit, prout epp. 78 et 79 nos docent.

PEIyAGII I PAPAE

Defensori Opilio praecipit, ut coram Helpidio episcopo Catinensi
instituat presbyterum Maurum aut diaconum Cresciturum, abbatem
monasterii et nosocomii sancti loannis Catinae, atque omnem ordinandi
vel deponendi facultatem monachis interdicat

Related Letters