Letter 43: PELAGIUS [PAPA] LAURENTIO to the bishop CENTUMCELLENSI.

Pope Pelagius IUnknown|c. 559 AD|Pope Pelagius I|From Rome
monasticism

PELAGIUS [PAPA] LAURENTIO EPISCOPO CENTUM-
CELLENSI. Principali deuotissimorum militum qui illic in ciui-
tate Centumcellensi consistunt relatione ad nos directa, sacram

palia ex principali B ciui-] cui- B 3 sacra B

Tit. Laurentio Centumcellensi: Est probabiliter ille antistes Lau¬
rentius, qui in titulo ep. 10, p. 31, cum aliis Tuscis episcopis nomina¬
tur. Centumcellae (Civitavecchia) enim, quamvis extra Tusciae Annonariae
limites, intra fines tamen Tusciae Suburbicariae consistebat. Nil igitur
mirum, quod ad episcopos Tusciae Annonariae scribens papa, etiam praesul
Centumcellensis inter eos adnumeratus foret, ne litterarum titulus et mo¬
dus implicarentur. Ratione itaque vicinitatis et simplicitatis gratia, bene
potuit Centumcellensis episcopus inter alios episcopos item Tuscos, licet
ad finitimam Tusciam Annonariam pertinerent, includi. Quod adtinet ad
ecclesiam Centumcellensem, cf. P. Kehr, 0, c., t. II, p. 200-201; H. LE-
CEERCQ, Civita-Vecchia, DACL., t. III, 2, c. 1842-1846; R. van DorEn,
Civitavecchia, DHGH., t. XII, c. 1029; E. Josi, Civitavecchia, in Enc,
CattoL, t III, c. 1764-1767.

1. deuotissimorum: Titulus hic communiter exercitui tribuebatur,
tum militibus singulis, tum omnibus coniunctim tamquam militum corpus
efformantibus. Cf. P. Koch, 0, c., p. 79; episcopis vero solis datur apud
M. Bridget, 0. c,, p. 100; 165.

consistunt: Tempore etiam S. Gregorii Magni tribunus illic re¬
sidebat. Cf. J-E. 1080: S. Gregorii Magni, Reg., I, 13 (P. Ewaed, MGH.,
Epp„ t. I, p. 13),

PEI<AGII i PAPAK

insinuarant se clementissimi principis impetrasse, quae eis praesby-
terum, diaconum et subdiaconum fieri debere praeceperit. Signifi- 2
cauerunt etiam et personas quas se ad haec officia asserunt paratas
habere: uidelicet ad praesbyteratus officium Marcum quendam,
ad diaconatus Paulum, et Pasc<h>alem ut subdiaconus fiat. Et 3
ideo hortamur dilectionem tuam, ut personas ipsas uideas, et
requiras diligenter, ne aliquid contra canones commisissent, et si
eos inculpabiles esse reppereris et uitae ipsorum testimonium lau¬
dabile uideris, ueniente mediana ebdomada paschae, si Dominus
uoluerit et si uixerimus, unumquemque ad officia quae praedixi¬
mus promouere non differas. Caueat autem sibi praesbyter ille 4
nunquam se sine nostri uel tui nominis recitatione sacra mysteria
celebrare.

B 2 (?) 7 p(raes)biteratus B 8 et*] om. IO 9 hortamur] seq. dilectionem iterat,

et delet, in B 10 requiras] ex requias B commisissent] ex dimisiss. ^di expunx.^ com
superscr.) B 11 culpabiles I esse] om. I 0 repereris 0 ipsorum] eorum 7,
tempororum et O 3 12 media 7 epdomada B pascae [*e] 0 B 14 premouere B
caueat] ita (non caueatur \Thaner: ?]) On autem sibi] scripsi', autem B, sibi 0, igi¬
tur 7 15 numquam O (excepto certe OJ uel] et O misteria B, Oj O» O 14 (saltem).

2. Hi tres viri sunt aliunde ignoti.

3. ueniente mediana ebdomada paschae: Cf. notulas supra in ep. 36,3
scriptas, p. 104. Anno 559 sabbatum Sitientes contigit die 29 martii, quo¬
circa praesens epistula dari debuit paulo ante diem 22 martii, eo quod die
eiusdem coepit mediana hebdomada. Scripta autem fuit post diem 8 men¬
sis eiusdem, sabbatum quattuor temporum Quadragesimae, quando ordines
sacros conferre licitum fuerat.

4. Huius mandati causa fuit, sive quod in illa regione multi aderant
schismatici Trium Capitulorum propugnatores, sive ne Marcus iurisdictionis
auctoritatisque episcopi et papae oblivisceretur, cum sui sacerdotii munere
in commodum militum, qui imperatori omnino et proxime parebant, fun¬
geretur. Sicut et epp. 10,3 et 50 ad recitationem spectat dyptichorum.

EPiSTubAE' 43,1-4; 44,1

Defensori loanni commendat, ut querelas solvat ab episcopo Eleu¬
therio defertas, in primis adversus clericos, qui vigilias renuunt cele¬
brare, deinde contra presbyterum Petronium, qui latae sententiae se
subicere nequit, demumque ob inobservantiam rei cuiusdam, inter
matrem ipsius Eleutherii et eius episcopum stipulatae, nempe de eri¬
gendo sacello, cuius curam monachi gerere debebant.

Related Letters