Letter 10: Symmachus, bishop, to our beloved brothers the bishops of the eastern churches.
(a. 507 Symmachi papae (yel.saltem ipsius nomine scripta) ad
~"^^*^^ episeopos Afros.
In confessionis eanlio constituios consolatur eisque petentibus reHquias befUorum p.5
Nazarii et liomani transmittit.
Dilectissimis fratribus episcopis Afris Symmachus.
1. Lucrum forsitan putaret inimicus, si inter pericula^ quae
Christianis induxit, credentium animos subegisset, et per diversa
Domini grege disperso, non superesset vel inter paucos^ a quibus
possit fide perseverante calcari. Regnat adhuc ille in numero vestro,
qui sibi non tam in multitudine quam in devotione eomplacuit.
oo^Qi Scriptum est enim datam Satanae potestatem, ut servos Christi
cribraret: ut quod de tritico inveniri posset, horreis jungeretur, quod
de paleis, ad ignium aUmenta transiret. Ad vos specialiter dictum
12^2 ®^^' iVo/iVt' thnere^ pusilius grex, complacuit Patri vestro dare vobis
regnum. Venit inter vos gladius perfidorum, qui marcida Ecclesiae
membra resecaret, et ad coelestem gloriam sana perduceret. Quos ')
habeat Christus milites, certamen ostendit: qui triumphum merea-
tur, per bella cognoscitur. Nolite metuere, quod pontificalis a Tobis
apicis infulas abstulerunt. Vobiscum est sacerdos ille vel hostda, qui
non tam honoribus consuevit gaudere quam mentibus. Majora sunt
confessionis praemia, quam nominatae munera dignitatis: ad illa
plerumque etiam minoris meriti personas favor humauus adducit,
ista nisi gratia superna non tribuit. Ipse enim in vobis et pugnavit
et vicit, quem fides meretur et inter hominum tormenta sociari.
2. Prohxis non est opus ad fervorem in vobis coelestem ani-
mare colloquiis. Habet incrementa sua divinae virtutis incendium.
Non est opus eos in tropaeo jam positos attoUi bmdibus^ qui sine
monitore vicerunt: gravant^) conscientiam Christiani, quidquid aflFe
runt blandimenta praeconii. Res quidem virtutis est quam fecistis,
sed summi praemii restitutione superanda. Quod tamen directis ad
') Sirm. gravat.
EPISTOLAE 10—12. 709
filium nostrum H. ^) diaconum litteris sperastis, beatorum Nazarii et (a. 507
Romani benedictionem posceutes, fidelibus non negamus. Accipite ~~^^^)
veneranda patrocinia invictorum militum, et^) quia vestram jam
piam fidem in praeliis imperator agnovit, feliciter confessionis mu-
uera consummate **). Dabit Deus, quum ipsi placuerit, reducem ec-
clesiis quietem, et ut moerorem, quem induxit adversitas, pacis
dulcedine consoletur.
Related Letters
Philosophy has nothing to teach a man who has already surpassed his teachers.
The recent and — as I sense — not yet fully resolved illness of our lord has kept your servants so attentive and...
Symmachus, bishop, to the most holy brother Avitus.
Through the physician Palladius I received the letters of your fertile heart and eloquent mouth, which invited us to...
It would be like helping the sun with torches or enriching the sea with a tiny drop of water -- that is how...