Letter 1004: I received the letter from my kindred spirit, sprinkled with as much grace as eloquence, as much love as charm, as...
IIII. DEUINCTISSIMO FILIO SEMPERQVE MAGNIFICO HESPERIO RURICIUS.
Recepi apices unianimitatis tuae tam gratia quam eloquentia,
tam amore pariter quam lepore, tam sale quam melle respersas,
in quibus nec dulcedini deesset aliquid nec sapori. qui cum
omni dictionis et rationis arte praemineant, solo tamen a se
1 incomcior S 2 gaudium excidisse uidetur, uoluptatem suppkri iubet
Kr . 7 ani v, una S 8 nobilium et (pro te) v 9 latentis v,
lantia S (e man. alt.), laticis Mommsemu eligi 8 scires Kr . lllpunitterent
IIInobilitatem S (littercu a et n supra rcu. exarauit mari. alt.) indicem
Mommsenus, iudicem S 12 nisi S (alterum i add . man. sec.)
a •
sollertiae lu||tur S (a et e supra rcu. exarauit man. alt.) 15 IIĮuiwn S1
17 nobilo S 19 nequid S clariscere S 21 praesusisse S inlicitae S
eligisse S 24 deuictissimo S magnifio S 27 inquilius S dulcidini S
uidentur discrepare iudicio. dum enim paginulae meae non
laudi aptae, sed uituperationi ineptia rusticitatis aptatae maiora
meritis tribuere festinas et sequeris uel declamationis cursum
uel diligentis affectum, a norma recti iudicii declinasti.
ad quam rem ego perfectionem (tuam) non ignorantiae uitio,
sed spontaneo arbitror descendisse consilio triplici ex causa,
ut in tenui materia et acumen ingenii et oris facundiam et
affluentiam sermonis ostenderes. sicuti in ieiuno atque otioso
caespite magis strenuitas cultoris apparet, cum aut rebellionem
glaebarum tenacium repetita saepius inpressione uomeris domat
aut ariditatem nimiam stercoris aspersione fecundat, ut fructuum
copiam, quam soli natura negat, industria producat, ita et tu
egestatem epistulae meae eloquentiae tuae ubertate ditasti, ut
possit esse, si eam subpresseris, te loquente laudabilis, si uero
protuleris, incutiat et mihi de falsa laude et tibi de iudicii
errore uerecundiam. et idcirco, quia inperitiam meam tui pudoris
opus esse uoluisti, caue, ne praeconio tuo nobis non
respondentibus tua periclitetur electio. itaque si quid mihi
credis, si quid utrique consulis, indignum memoria, obliuione
dignissimum uolumen absconde, si uis et me ad arbitrium
tuum oratoris famam et te probati iudicis obtinere personam.
Related Letters
I love in you your love of letters, and I strive to honor with the fullest praise the generosity of a dedication...
You had promised, dearest son, to send me some of the first blossoms from that little branch you had taken on to...
The path to writing to you, which my lack of skill had blocked, has been opened by love — and by that sovereign...
Your son has carried off my nurse's daughter: a disgraceful deed, and one that would have made enemies of us both,...
The Magnificent Hesperius, jewel of friends and of letters, when he recently returned from the city of Toulouse,...