Letter 1006: I received the books Your Holiness sent — brilliant in eloquence, perfect in knowledge, excellent in teaching, clear...
VI. DOMINO SANCTO ET PIISSIMO PATRI NEPOTIANO PRESBVTERO RURICIUS.
Codices, quos sanctitas uestra transmisit, accepi eloquentia
claros, scientia perfectos, doctrina probos, fidei puritate perspicuos,
qui sacrorum testimoniorum ubertate locupletes, auctoritate
praestantes, luce fulgentes facile et fidelium mentes
inluminent et infidelium errores detegant atque conuincant.
quorum ego gustu admodum tenui pellectus potius quam refectus
ad satietatem propter sollicitudines saeculi peruenire
non potui. sicut enim stomachus, cum febrium ardore decoquitur,
dulces sibi antea cibos nec oblatos recipit nec requirit
ablatos, ita et animus mundanis anxietatibus curisque confectus
spiritales dapes nec desiderat absentes nec carpit appositas nec
sentit infusas.
Quae cum ita se in me habeant, uos tamen et pii parentis
probastis affectum et solliciti magistri ministerium et seduli
medici implestis officium, ut tali taedio laboranti medicamenta
congrua mitteretis. quibus etsi propter neglegentiam meam
ego non ualeo consequi sospitatem, uos tamen percipietis a
iusto repensatore mercedem, qui etiam pro ingratis grates beniuolas
referre consueuit. horum ergo praefatorum codicum
unum, sicut iussistis, retinui, alium remisi, quem sancti Hilarii
Pictauae urbis antestitis esse noueritis. quod quia praeceperatis,
indicare curaui. hunc uero retentum, (dum) permittitis, transferre
disposui, ut, quod memoriae commendare non possumus,
saltim uel paginis mandare curemus.
2 nepociano S 4 elonquentia 8 5 perfectus-probus-perspicuus 81
10 sacietatem S 11 sthomacus S 12 ante v oblatus S ore post
oblatos add. v recepit requiret 8 13 ista S 16 habent S parentes
S 18 offitium S 19 etsi Kr., et S 21 beniuoles S 22 cousueuit||
S ego v prefatorum S 23 hilari S 24 pictaue S antestites
S preciperatis S 25 dum addidi, om. S, si addidit Kr., ut
mauult Mommsenns 26 possimus v
Related Letters
Nepotian, the nephew of Heliodorus (for whom see Letter XIV.), had, like his uncle, abandoned the military for the clerical calling, and was now a presbyter at Altinum, where Heliodorus was bishop. The letter is a systematic treatise on the duties of the clergy and on the rule of life which they ought to adopt. It had a great vogue, and called f...
Full of the best hopes for you, and wishing you every good fortune, I reach for the pen of letter-writing.
The Roman synod assembled under the presidency of Bishop Felix, to our beloved sons the priests and archimandrites...
Simplicius writes to Acacius about the same matters raised in the preceding letter: the necessity of upholding the...
ORDINATO AB EO KALENDIONE ANTIOCHENO to the bishop.