Letter 1007: How much your holy devotion and devout holiness deigns to love me, you prove through manifold affection: you send me...

Ruricius of LimogesBassulus, a|c. 484 AD|Ruricius of Limoges
education books

VII. DOMINO SUO PECULIARI IN CHRISTO PATRONO BASSULO EPISCOPO RURICIUR.
Quam me diligere sancta pietas et pia sanctitas uestra dignetur,
multimodo probatis affectu, dum legenda transmittitis
et neglecta corrigitis, dilectionem diligendo prouocatis et, quod
praedicatis uerbis, docetis exemplis. sed quoniam semen uestrum
in terra sterili et dumosa non proficit, utpote quod sentibus
supercrescentibus suffocatur, -ne sicut infructuosam illam ficulneam
me iubeat dominus uineae, quem tanto tempore nequiquam
expectat, abscidi, uos seueriorem sententiam orando differte,
donec doctrinae uestrae pinguedine tamquam stercore
amaritudo infructuosa dulcescat. sed quoniam plus sunt apud
me delicta quam uerba nec possum facta expiare sermonibus,
obsequium saltim epistulare dependo et librum, quem praestiteratis,
me remisisse significo aliumque identidem uestrum,
si iam necessarius non est, spero per portitorem harum remitti
iubeatis simulque, si propitio deo ad solemnitatem sanctorum
Gurdonem uenturi sitis, me recurrentibus scire faciatis.

Related Letters