Letter 1010: I received the letter from your great spirit, in which you graciously explain that the shortage of letter-carriers...
X. DOMINO PECTORI SUO LUPO RURICIUS.
Accepi litteras magnanimitatis tuae, quibus excusare dignaris,
quod, ut me rarius eloquentiae tuae rore respergas, baiuli faciat
inopia, simulque etiam indicas te mirari, cur, cum mihi eorum
frequentia suppetat, uerborum quoque copia compta non desit,
uobis scribere saepius detrectem. quod uos per ironiam, ut est
leporis uestri facundia, iactasse non ambigo, cum et uos abundetis
tabellariis et me sciatis laborare egestate sermonis ac
sterilitate exilis ingenii uelut aestiuis mensibus arentis uenae
cursum sudare, non fluere. addidistis etiam, sicut Achilli Patroclum
aut Herculi Theseum uel Theseo Pirithoum, ita uos
mihi debere sociari. in his fabulis factisque maiorum non
praerogatiuam personarum, sed conparationem debemus dilectionis
accipere, ut amicorum recolentes nomina sequamur
exempla et eorum in nos uocabula transferentes merita conferamus
atque ex ipsorum gestis magnifica quaeque et honesta
carpentes uitae nostrae utiliter coaptemus et seruiamus nobis
in caritate candida, non adulatione fucata studeamusque, quod
in amicitiis illorum poetarum falsitas finxit, in nobis animorum
ueritas peragat, ut, dum imitari uidemur antiqua, relinquamus
imitanda et seniorum facta laudantes laudemur a posteris.
haec ergo, domine mi, flamma pectoris mei, persuasioni tuae
quam conscientiae meae amplius credens gerulo festinante breuiter
cursimque dictaui, quae peritia tua et probitas tua, si
amici uerecundiae consuluerit, aut celare debebit aut emendare
curabit.
4 pectoris sui Kr., fort. recte, cf. p . 365, 6. 366, 10 . 367, 5 8 comta S
9 hiruina S 12 sterelitate S aestiuus S 14 hirculi S 16 prerogatiuam
S 17 antiquorum Luetjohann, amicorum illorum Gustafsson
a
18 et eorum i. n. uocabula add. S in marg . tranferentes S 19 queque S
21 fugata S 22 amicitus S 28 consuluerit scripsi, consuiit S, consulit
v .
Related Letters
To the Lord Bishop Lupus [Lupus of Troyes].
How are your Nitiobroges and Vesunnici [the peoples of Agen and Perigueux] — between whom there is always a holy...
On account of the little book that you considered to have been sent not so much to you as through you, I received a...
How fittingly the words of the Mantuan poet apply to your name and your situation:
It is indeed established and prescribed by Gelasius's own orders that no one in a church or oratory not dedicated...