Letter 1011: To my exalted and ever-magnificent brother Freda — Ruricius.
XI. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI FREDAE RURICIUS.
Quoniam amoenitati nemoris uestri etiam deserti nostri ineptias
uoluistis adiungi, transmisi, sicut iniunxistis, abietum
plantas non specie, sed proceritate placituras, non fructibus,
sed sui peregrinatione mirabiles, non usu aptas, sed amoenitate
iocundas, quippe quae, cum coaluerint, crassitudine umbrarum
Ceuennarum frigus oceani sint aestatibus praebiturae, et hoc
inter illas praeclarissimas diuersi generis arbores tam decore
quam utilitate praestantes, opulentas onere, distinctas flore,
odore fraglantes. illic enim industria uestra contulit, quod soli
natura non protulit. nam ut ruborem rosarum, liliorum candorem,
lauri perpetuum uirorem et alia huiuscemodi similia
uisibus praetermittam, quia saepe per abundantiam pretiosa
uilescunt et facit copia cotidiana fastidium, illic etiam graminum,
germinum, frutectorum peregrinae conlatae sunt suauitates uisui
usuique uernantes.
Sed quid illic primum laudandum sit aut mirandum, ubi
etiam temporis intemperies temperatur? siquidem inibi torridae
feruor aestatis tam umbrarum quam undarum rigore depellitur,
hiemis uero in tantum non sentitur asperitas, ut
intra eadem positis tepor aeris et cantus auium ueris reddat
effigiem. sed quid ego inmemor inperitiae meae paupero sermone,
mi domine, ruris uestri diuitias, delicias describere aut
enarrare contendo, ad cuius laudem etiam ingenia maiora succumberent?
date itaque inpudentiae meae ueniam, quam extorsistis,
qui ut auribus uestris uerbosus existerem, dignatio
uestra me conpellit, confidens, quod epistula longior uobis,
domnis meis, si displiceret affatu, placeret affectu, cum
2 . sepquae 8 fredar v 4 iniunxistis v, adiunxistis S 5 speciae S
8 oceani sint Mommsenus, oceanis in S estatibus S prebiturae S
9 preclarissimas S 10 prestantes S 11 fraglantes scripsi, flagrantes S,
fragrantes v illis v 18 similia S7, familia ? Sl, uilia Momrnsenus, futilia
Gustafsson 14 uilibus v praeciosa S 15 uiliscunt S 17 usuisuiquf
S 20 aetatis S 22 aedem Luetjohann potius v tempora
eris 81 24 discribere S 25 ennarrare S 26 dat ei S 28 epistola S
29 placerit S intellegeritis S, intellexeritis v
intellegeretis eam non pro eloquentiae lepore, sed pro uestro amore
copiosam, simulque, quia sciebam sublimitatem uestram in
amicis uestris plus reprehendere taciturnitatis uerecundiam,
quam loquacem familiaritatis audaciam.
Related Letters
When friends owe a debt of correspondence and pay it jointly, the creditor can hardly complain about the terms.
Gelasius challenges the Eastern bishops who style themselves prudent men and acute minds to explain how, if they had...
Acacius, Bishop of Constantinople, to Pope Simplicius (before March).
Felix, bishop of Rome, to his most beloved brother Zeno, greetings in Christ.
Avitus, bishop, to Faustus and Symmachus, senators of the city of Rome.