Letter 1012: I tremble to open my stammering mouth in praise of you, knowing that even greater talents rightly fall short.
XII. DOMNO PECTORIS SUI CELSO RURICIUS.
Trepido in praeconium uestrum os elingue reserare, cui scio
iure etiam ingenia maiora succumbere. quid enim primum de.
affectionis aut dignationis uestrae laude commemorem, qui
omnes mihi ruris, moris et, quod his omnibus maius est, caritatis
delicias contulistis, aut certe, si quid horum defuit, deputandum
tempori, non nobis est inputandum. nam totum
apud uos, quod carum pectus, quod habuit clarum mundus,
inueni, nulla me penitus iocunditate fraudastis. quin etiam
desiderabile mihi hospitioli mei.desertum uestra uicinitate fecistis.
et idcirco me magis finitimum uobis esse congaudeo,
quia non ex toto malus est, qui bonis iungitur.
Sed ne exhibeat nobis [esse] ineptia sui longior sermo fastidium,
salue largissimum dico et uitrarium, sicut iussistis,
me destinasse significo, cuius opus nitore, non fragilitate oportet
imitetur, ut dilectio, quae nobis a parentibus relicta, a magistro
tradita, uitae communione firmata est, secundis elimetur, aduersis
nulla penitus turbinum procella frangatur. nam sicut
auri atque argenti pretiosa sinceritas, si aeris aut plumbi uel
cuiuslibet alterius materiae uilioris fuerat admixtione corrupta,
nisi ignium examinatione purgetur, nec splendorem naturalem
poterit habere nec sonum, nam nec uisui claritatem nec tinnitum
reddit auditui magisque raucum resonat, si feriatur, et
stridulum *********
8 plu S 7 preconium S elinguae S 10 moris] oris coniciendum
uidetur v, oemoris Kr . 11 dilicias S 14 panitus S 16 congaudio S
18 uobis [esse] ecripsi, uofi esse S, u. ipsa v, uobis seu Kr . sui] seu Kr .
20 distinasse S 21 num imitemur Bcnbmdum F a ante magistro om. v
22 ante secundis in S rasura 2-8 litterarum exstat 23 paenitus S
24 preciosa 8 25 fuerit v 26 purgatur v 29 lacunam indicauit
Mommsenus
Hanc ergo sententiam, non meam, sed domini, frater optime,
contuentes pariter et sequentes ita uitam nostram medio cursu
gubernatore ipso domino temperemus, ut, quamquam serenitas
adrideat, prosperior flatus inuitet, mare placidum blandiatur,
scientes tamen illam aequoris subiecti planitiem ad instar
montium repente consurgere nequaquam in altum nauem
nostram patiamur inpelli, ubi eam aut tempestas soluat aut
unda demergat.
Related Letters
I have sent the horse you requested: gentle in temperament, strong in limbs, solid in build, handsome in form,...
I received your letter, and it caused me no small distress.
It is flattery, not the sacrament of true goodwill, when affection is shown only to those who are present.
Gelasius touches in passing on how much consolation he draws from Rusticus's affection for the apostolic see, and...
The reason I had not sent the painter to you before was that I believed you were occupied with the arrival of the...