Letter 1013: I received your letter, and it caused me no small distress.
XIII. DOMNO PECTORIS SUI CELSO RURICIUS.
Recepi apices germanitatis tuae, qui mihi non parum scrupuli
retulerunt. uereor enim, ne secus de litterulis meis, quam
a me missae sunt, senseritis et idcirco quasi temerariae praesumptionis
me notare uideamini, dum, ut pro uobis orem ac
saepius commoneam, postulatis. egone, frater optime, castigare
uos audeam, qui me nequeo castigare? egone uos, qui me
adhuc in saeculi turbinibus tamquam in maris aestibus cumba
instabili fluctuantem quasi iam de sublimiori specula uel eminentiori
colle respicitis? egone uos, qui ad portum ueniae per
paenitentiae indulgentiam domino gubernatore ****? non ego
penitus, frater dilecte, sic scripsi, ut mihi aliquid blandiens
uos inprobo dente morderem nec ut uos laederem, sed mihi
epistulae familiaritate uincirem. nam si bene consideretis, uotorum
sunt illa uerba, non actuum, et optantis potius quam
monentis, quia non, quid ageremus, sed, qualiter uellem, ut
uiueremus, exposui. ceterum si actus uitae meae praeteritae
praesentisque discutias, pudebit te intimo et secretissimo fratre
teste ferre, quae non puduit deo teste promittere, pro quibus
8 quamquam scripsi, qua S, cum v, quamuis Kr . 4 adrideat r,
adreddat S 5 planicie S 6 nequaquam Kr., nequam S, neque c
7 saluat S 8 dimergat S 12 litteris v 13 a me ammiss? S, corr. e
senseritis Luetjolumn, inseritis S, censueritis v timerariae S presuptionis
S 14 me notare Kr., menostrae S, memores v 17 saeculi
adhuc in v 18 fructuante S 19 respecitis S 20 gubernatore;l S
lacunam uerbis iam appulistis expleri iubet Kr . 21 paenitus S delicta
S 23 uincerem S 25 uellim S 27 presentisque S 28 committere
coni. v
facinoribus meis spero uos potius domino supplicetis, ut, quos
in hoc saeculo amicitiarum et propinquitatis uoluit esse consortes,
in futuro bonorum iubeat esse participes.
Related Letters
It is flattery, not the sacrament of true goodwill, when affection is shown only to those who are present.
I tremble to open my stammering mouth in praise of you, knowing that even greater talents rightly fall short.
I have sent the horse you requested: gentle in temperament, strong in limbs, solid in build, handsome in form,...
The letters that normally serve my affection as willing messengers are now, for once, drafted by pain.
Your son -- or rather, our shared son -- has come running to me, grieving that in leaving you he has done wrong,...