Letter 1015: To his own lord and special patron in Christ the Lord, Bishop Aeonius — Ruricius.
XV. DOMINO SUO PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO AEONIO EPISCOPO RURICIUS.
Agnito transitu sanctae ac uenerabilis apud me recordationis
domini mei decessoris uestri Leontii animo et mente confusus
diu multumque tristatus sum, quod et inpedientibus peccatis
meis tanto antestiti occurrere non merueram et tali essem
parente priuatus. cuius etsi exterioris hominis non fruebar
aspectu, interioris tamen gratia delectabar et mentis acie iugiter
adhaerebam, per quem et in quo mihi praesens quodammodo
et cernebatur obtutu et audiebatur affatu et palpabatur adtactu
6 distinaui S mansuetudine-impositum Ruricius infra 1135 repetit
7 fartura coni. v 9 tarditate om. S, cf. Rur. II 35 sedentes S
11 pariter om. v 12 ouortuit S 13 pollicitacione S deposcemus S
15 uestra scripsi, nostra S, om. v dignimini S 16 populi S 18 eonio S
20 sancto v et v uenerabiles S recordacionis S 21 leonti S
24 exteroris S 26 adherebam S 27 affatu LuetjQhann, affectu S
et tenebatur amplexu, siquidem cari nullo se melius loco
quam in corde caritatis ipsius sede conspiciunt. unde et
amplius desiderabam oculis uidere carnalibus, quem ita spiritalibus
intuebar. sed dolori meo consolationem ea, quae prius
tribuerant solacium, ipsius merita dederunt, quia confido, quod,
quem paterna pietas dilexit, et sedula intercessione custodiat.
Sed haec sanctitati uestrae quasi uobiscum colloquens atque
a uobis maeroris ipsius leuamen requirens dictante dilectione
retuleram. nunc uero, ut dicere institueram, accersione ipsius
domini mei et apostolatus uestri ordinatione conperta ad officium
uestrum mittere cogitabam. sed muneribus uestris humilitatis
meae praeuenistis obsequium, quae mihi maiorem
scribendi fiduciam contulerunt, quia praesumo, quod, quem
liberalitate feceritis dignum, ab animis uestris non habeatis
alienum. et ideo, sicut datis intellegi, quoniam tanti habere
dignamini, sospitationem beatitudini uestrae per litteras uberem
dico simulque peculiari prece deposco eo mecum agere tanti
habeatis affectu, ut domnum Leontium praemisisse et commutasse
potius quam perdidisse cognoscam.
Related Letters
A short time ago I received a letter from Your Holiness, in which you saw fit to admonish me affectionately even...
Symmachus, bishop, to the most beloved brother Aeonius, archbishop of Arles.
Symmachus, bishop, to our brother Aeonius.
The dispensation of heaven joins in affection through the gift of letters those whom it has united in love.
The distinguished Dalmatius — a man who holds no mere fraction but the full portion of my heart, and whose splendid...