Letter 1016: To the venerable, admirable, and equal of all the saints, my brother Sidonius the Seer — Ruricius.

Ruricius of LimogesApollinaris (son of Sidonius)|c. 490 AD|Ruricius of Limoges
friendship

XVI. DOMINI UENERABILI, ADMIRABILI ET SANCTIS OMNIBUS AEQVIPERANDO FRATRI SIDONIO UIDENTI RURICIUS.
Olim te, frater carissime, fama celeberrima praedicante cognoui
et in sede caritatis illis, quibus ipse melius terrena dispicis
et caelestia diuinaque consideras, oculis mentis aspexi,
unde ipsius nomen adscripsi, cuius munere donatum esse te
uidi. et ideo, dum te in speculo cordis diligenter et pulchritudinem
interioris hominis tui uehementer admiror, ad

22] cf. 1 Reg. 9, 9.

1 se melius v, semilius S 5 quod v, quotquot S 6 pietate a
9 retuleram scripsx, retulerim S accersioue v, arcersione S 10 offitium
S 18 flducia S presummo S 14 feceritis v, facieritis S
15 dictis v intellen v 16 beatitudinis S 17 tanto v 28 carissimae
S predicante S 24 despicis v 27 post diligenter Mommseim
intueor imerit

desiderandum animi mei uiscera concitasti, quae in tantum affectum
tuum meracissima dilectione commota sunt, ut, quem spiritalibus
oculis contemplor, etiam carnalibus cernere concupiscam.
quam ob rem salue in Christo domino plurimum dicens specialius
quaeso, ut una cum domno meo episcopo, quem ad nos uenturum
pro sua dignatione confido, uobis ad humilitatem nostram
uisitandam faciatis iniuriam, ut possimus in unum positi fructum
de nostra inuicem capere praesentia, dum sciscitantis intentio
fit respondentis eruditio et mutuus quodam modo profectus discentis
efficitur et docentis. pax, pax, pax.

Related Letters