Letter 1017: As you yourselves know better than I, it is written: "Vengeance is mine; I will repay, says the Lord" [Romans 12:19].

Ruricius of LimogesPomerius|c. 491 AD|Ruricius of Limoges
travel mobility

XVII. DOMNO ANIMAE SUAE ET TOTIS IN CHRISTO DOMINO DILECTIONIS UISCERIBUS EXCOLENDO POMERIO ABBATI RURICIUS BPISCOPUB.
Scriptum est, sicut ipsi melius nostis: mihi uindicta,
ego retribuam, dicit dominus. iam uos mihi, si quid inputatis,
ignoscite, quia sciatis dominum uindicasse. tam auiis
esse nos itineribus noueritis in tam abditas solitudines inductos,
ut eas retexere animus horreat, mens refugiat,. sermo non
queat. incurrimus namque semitam obstructam ramis, spatio
constrictam, spinis hirtam, stirpibus clausam, obsitam sentibus,
situ asperam, saxorum aggeribus inpeditam, radicum conexione
constratam, caeno uoraginosam, ut in tam uariis tamque multiplicibus
malis non esset simplex forma periculi, dum caballorum
pedes radicum uirtus detinet et soli putredo non sustinet,
montibus uero ita in sublime porrectam et uallibus in profunda
demersam, ut nos per undosum mare excitantibus eum uentorum
saeuientium flabris erepto ab oculis nostris nebulis ac
nubibus die iter agere crederemus, quia, etiamsi mundo radius
solis inluxit, ad nos prae densitate nemoris splendor ipsius et
calor peruenire non ualuit, dum nos ita per iter infelicium filicum

14] Rom. 12,19.

5 queso S 8 carpere v presentia S 14 uindictam S 17 noa
I
esse v 20 sensibus S 22 uorallgnosam S (1 man. alt.) 25 profundo Kr .
26 dimersam S eum om. v 30 filicum Kr., felicu S, felicium 11

XXI. Fmnst.

24

proceritas premit et sic inundatio roris aspergit, ut contracti
frigore uel coacti apricitatem ignis plurimi diebus cynocaumatis
quaereremus..

Sed cum ad locum, ad quem tendebat intentio, peruenissemus,
uallati aquis atque made facti siti occepimus deperire,
quia, cum esset, ut diximus, rigor in aere, erat tamen tepor
in fonte, odor in flumine, ardor in campo, aestus in castro. et,
ut breui sermone uniuersa concludam, per talem uiam nos iter
egisse cognoscite, per quam nec ad paradisum, non dicam ad
exilium quisquam ire desideret. quapropter quia haec omnia
dominus noster et me incurrere et uos iussit euadere, peccata
mea a uestris meritis etiam uisibili itinere discernens, ut uos,
qui arta et laboriosa spiritaliter pergitis uia, istius non incederetis
angustias, et nos, qui lata et spatiosa retrorsum
semper respicientes incedimus, huius incurreremus iniurias,
orate dominum, cui omnia possibilia confitemur, ut, etsi per
diuersum iter, ad unam nos tamen urbem faciat conuenire, in
quam nos misericordia potest inferre, uos merita.

Related Letters