Letter 2010: Ruricius, bishop, to his lord, his own soul, the Abbot Pomerius, to be cherished in Christ the Lord with deepest...

Ruricius of LimogesJulianus, Scribo|c. 486 AD|Ruricius of Limoges
monasticism

X. DOMINO ANIMAE SUAE ET IN CHRISTO DOMINO UISCERIBUS EXCOLENDO POMERIO ABBATI RURICIUS EPISCOPUS.
Sapientes saeculi amicos duos unam animam habere dixerunt,
quod ego etiam ecclesiastico testimonio uerum esse confirmo,
quo ait: credentium autem erat anima et cor unum,
unum utique caritate, non numero, et fidei simplicitate, non
singularitate personae. hoc ergo praedico proboque. nam ex
quo a uestra unanimitate discessi, diuisum esse me sentio
partemque meam uobiscum resedisse cognosco nec absentibus
uobis integrum esse me credo et, cum me in me non inueniam,
apud uos me ad uos regressus inquiro atque ibidem quantum
mei uobis reliquisse, tantum uestri mecum abstulisse conspicio.
et omnipotenti deo gratias super tam admirabili facto
eius refero, quod ita generali tribuere dispensatione dignatus
est, ut inter eos, quos locorum interualla discriminant, liber
ac nullis conclusus absentiae legibus animus commearet nihilque
esset tam inpenetrabile, quod mentis aspectibus non

15] Act. 4, 82.

S uerum] uestru S 4 indiuiduu S, in diuiduum v per] p S, om. v,
redintegrationem mppl. Mommsenus 5 transmitat S 9 jtficerit S
11 sue S 12 aftbt rur eps S 18 unanima S, corr. v 15 quod v .
17 persone S 18 discensi S sencio S 22 mei v, me S Kr . relinquisse
S 23 deo-consistit] cf. Fausti ep. X p. 215,19 sqq. et RtW. II 52
25 discrimant S 26 conclusabsentie S

XXI. ftost.

26

pateret, sed per cordis intuitum inde se inuicem cari gratia intercurrente
conspicerent, ubi caritas ipsa consistit.

Et ideo salutem plenissimae erga me, quantum propria mente
conicio, pietati uestrae deferens omni precum ambitione deposco,
si nobis parem repensatis affectum, si simili nos caritate
diligitis, si aliquid in uisceribus uestris amor noster operatur,
si usque ad medullas cordis uestri dilectio nostra peruenit,
si ita uos pro me, quam me pro uobis dulcedine potestatis
edomuit, ut imperio ipsius nec possitis resistere nec uelitis,
ad desiderantem fratrem [si] desiderans quantocius uenire festinato
beneficio et promissum soluturus debitum et mutuum
mitigaturus affectum, quia coram positi aequalem nobis gratiam
de nostra contemplatione et conlocutione praestabimus tantumque,
si, ut diligeris, diligis, a me retribuetur caritati tuae,
quantum tu meae ipse detuleris. nec sane in ueniendo fatigationem
poteris formidare, quia, ut ille dixit, uicit iter
durum pietas, et iuxta apostolum nostrum caritas omnia
sustinet, quae nec quaerit, quae sua sunt, nec umquam nouit
excidere. oportune etiam desideranti uiatori autumnalis temporis
congruit cum caritate temperies, si eam tamen praeteritae
aestatis feruor accendat, non aduenientis hiemis algor extinguat

Related Letters