Letter 2014: Even though I did not receive a letter from your brotherhood through the subdeacon Contemtus, I have nonetheless...

Ruricius of LimogesFoedamius and Vilicus, priests|c. 489 AD|Ruricius of Limoges
friendship

XIIII. BEATISSIMIS ET IN CHRISTO UENERABILIBUS FRATRIBUS FOEDAMIO ET UILICO PRESBVTBRIS RURICIUS EPISCOPUS.
Quamlibet litteras fraternitatis uestrae per subdiaconem Contemtum
non perciperem, tamen has ego ac per ipsum ad uos
affectu instigante direxi, ut et desiderio satisfacerem et scribendi
aditum prius, prior utpote, patefacerem, ne in posterum
locus relinqueretur excusationi et res uoluntatis, diffidentiae et
uerecundiae esse diceretur. salutem itaque in Christo domino
plurimam dico beatitudini uestrae et spero, ut me, sicut decet
ecclesiasticos uiros, non labiis, sed corde diligatis et de me
caritate, sincera malo quam pristina, dicere praesumatis, quia,
si illa fuisset uera, permanserat et, si fuisset mutua, mutata
non fuerat. a cuius tamen fuerit parte mutata, et conscientiae
nostrae nouerint et conscientiarum cognitor sine adsertore cognoscit,
quem ego testem adhibeo professioni meae nec de
initio simultatis me esse culpabilem nec in corde meo de
(uobis), quicquid actum est dictumue, resedisse, quia scio nobis
ab aeterno et uero iudice dictum, quod, nisi ex corde dimiserimus
fratribus, nobis dimitti non debeat. habetis itaque sponsionem
meam, reddite mihi fidem uestram, quia in epistula
mea procul dubio uinculum, quod elegeritis, habebitis, aut

24] Matth. 6, 14; Marc. 11, 26.

1 diabulo 8 delectorum S 3 instijgat S (n in rasura) ut v
4 ut.. uon] ne P 8 presbiteris S 9 subsidiaconem S contimtum S
10 perceperim Luetjohann ergo S 11 scibendi S 12 auditum S1 corr .
15 plurimE S 17 mallo qua S, in alloquio t\' praesummatis S 18 mutua
Luetjohann, mutata S 22 simulatis S culpauile S de uobis
scripsi, de S, inde lKommaentea, otn. 0 23 dictum uere sedisse S 24 demiserimus
S 27 habetis v

caritatis, quod salubriter constringat et custodiat, aut perfidiae,
quod culpabiliter innectat et perdat. nec mihi aliquid de iudicio
prioris temporis inputetis, quia definitionis meae est in
amicitiis seruare concordiam et in iudiciis tenere censuram.
illud etiam peculiarius gaudeo, quod uos in integram domni
et fratris mei familiaritatem redisse cognoui. superest, ut, quod
illius in bono tribuit gratia, uestra in domino custodiat insequella.

Related Letters