Letter 2018: You reproach me repeatedly and frequently for not having written until now to Your Beatitude, who is inseparable...
XVIII. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET MIHI PECULIARI CULTU AFFECTUQVE SPECIALITER EXCOLENDO PAPAE SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.
Culpatis me saepius et crebrius inputatis, quod indiuiduae
mihi in Christo domino beatitudini uestrae hucusque non scripserim.
utinam sic esset facultas faciendi, sicut est scribendi
1] Gen. 80, 88. 15] Psalm. 88, 8. 18] Matth. 5, 8.
4 hac S uos v fratres optimi v optimae S 5 num fidentes acri-
bendum 9 6 praesumsimos 8 quibus] qui ut v 7 salute S 9 sancti]
s. S agustini S 13 eminentior v, eminenter S uos v 14 poaitos]
uita suppl. Luetjohann de posita v 15 ambulant v 16 syon S
17 collirio S 19 deum add. v, om. S Kr . proinde v 20 habitentur
S, corr. v 23 peculiare S 24 papae] patrono Kr. coil. 11 34, 35
sedat\' ejfs S 28 uoluntas scribendi v
uoluntas, ut caritas, quae corde concipitur, ore promeretur.
sed, ubi deest effatus, siletur affectus et intra latebras pectoris
contenta est sui conscientia se non esse in dilectione culpabilem,
etsi in officiorum redhibitione se non cernit aequalem, quia
confidit, quod, sicut ipsa amorem fratris in se sui coniectione
persentit, ita et diligens frater eum similiter possit ex sua dilectione
cognoscere, quia nulla re melius aliorum cordium
secreta quam arcanorum nostrorum contemplatione metimur.
tantum enim nos ab alio diligi credimus, quanta eum nos caritate
diligimus.
Parui itaque petitioni uestrae, parui iussioni, ut qualibuscumque
sermonibus contexta uobis scripta transmitterem, quae
uos, si nos simpliciter, ut confido, diligitis, aut confestim delebitis,
ne, quod uobis cordi est, aliis incipiat esse despectui,
quia non aequali iudicio amor audit et odium, aut certe uobis
tantum relegenda seruabitis, ut, quoties in uobis uidendi nos
caritatis ignis exarsit, desiderium uestrum eorum conloquio
temperetis. quin etiam, ut amoris nostri circa uos sinceritatem
plenius nosceretis, (auribus uestris) iniuriam inferre praesumpsimus,
quia certi sumus, quod non tam diserta cupiunt audire
quam fortia, non tantum uoluptuosa quam uera. quapropter
credimus, quod pietati uestrae nec longitudo paginae nostrae
adferat satietatem nec rusticus sermo fastidium, scientes, quod,
quanto nos amplius ruminaueritis, tanto esuriatis ardentius.
Related Letters
While my mind, thirsting for you, lords of my heart, searches constantly for an occasion to write, long deliberation...
Through the physician Palladius I received the letters of your fertile heart and eloquent mouth, which invited us to...
As a certain towering authority on eloquence has observed, the true art of letter-writing lies in a studied...
Your name promises what I hope your character delivers: blessedness.
Thank you for the delicacies you sent.