Letter 2020: Our mutual friendship creates trouble for me from others and for you from me.
XX. DOMINO INDIUIDUO SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO RUSTICO RURICIUS EPISCOPUS.
Inquietudinem mihi ab aliis et uobis a me facit amicitia
communis, quia, qui me apud uos, non dico multum, sed omnia
posse confidunt, ad ecclesiolam nostram pro sua securitate confugiunt.
quorum ego non possum non et condolere gemitibus
et precibus oboedire, ut pro ipsorum quidem reatu, sed et pro
uestro pariter profectu potestati uestrae adtentius supplicem.
nec mireris, quod dixi illorum reatum ad uestrum pertinere
profectum, siquidem illorum indulgentia uestra fit uenia, sicut
1 camina S 2 iuditio S 3 reuersa v 3. 4. 5 hoc] hos Luetjohann
5 relegis 81 in raswa memaro S 8 labellum v, bellu S 11 foro r
12 cybosque S 14 cante S 15 uultos S 18 largior S 20 hymnos]
finiunt uersus add. S 24 jjb S*, ab 82 ammicitiae S 27 ego 0.. t!
et inopum indigentia largientum esse noscitur copia. hoc
enim nobis retribuetur in iudicio, quod praestiterimus in saeculo
dicente ipso domino: dimittite et dimittetur uobis,
date et dabitur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus,
et pater uester dimittet uobis peccata uestra.
Unde euidenter agnoscimus deum nostrum sententiam suam
in nostra posuisse censura, qui precum nostrarum misericors
et iustus auditor potestati suae de nostra lenitate praescripsit,
ut in eos quodam modo non haberet ius seueritatis, quos hic
auidos non perspexerit ultionis, quia, quod ipse est, hoc et nos
esse desiderat. misericors est, misericordes quaerit dicens:
estote perfecti, sicut et pater uester perfectus est.
cotidie ueniam peccantibus et supplicantibus tribuit, ideo et indulgentiam
a peccatoribus poscit. unde et oratione dominica
ipsius dicimus doctrina: dimitte nobis debita nostra, sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris. \'quibus uerbis
durissimis nos uinculis inligamus, nisi, quod pollicemur, implemus,
quia et per prophetam sic dicit: homo homini tenet
iram et a domino quaerit medellam. quapropter pro Baxone,
qui ad ecclesiam Userca confugit, intercessor accedo
sperans, ut primum pro dei timore, deinde pro nostra intercessione
ipsi parcere digneris, cuius absolutione et in nobis
tollere confusionem et nobis potestis conparare mercedem.
Related Letters
...He is still at work, and I am at work as well.
God, who knows my heart, is witness to how heavy your bereavement weighs upon me — something I cannot express in...
Were it not for the constant obstacles that sins throw in the way of our shared hopes, I would have obeyed the...
May the supreme Judge order your prayers favorably.
How long will this abstinence be permitted?