Letter 2022: I give thanks to your most sincere brotherhood in Christ the Lord for thinking it worthwhile to visit us at once...

Ruricius of LimogesEuphrasius|c. 494 AD|Ruricius of Limoges
illness

XXII. RURICIUS EPISCOPUS EUFRASIO EPISCOPO.
Gratias ago sincerissimae in Christo domino germanitati
uestrae, quod perlato taedio ad uos nostro confestim nos litteris
uestris uisitare tanti habuistis, qui, dum infirmitatis nostrae

5] Psalm. 50, 19. 6] Matth. 23, 12. 8] Psalm. 118, 25. 13]
Psalm. 29, 11. 18] Eccli. 5, 8.

2 longeua S conuicit scripsi, conuenit S, conuincit (Kr.) uel correxit
v in notis 3 byrru S, byssum v summant S 5 num spernet seribendum
? 6 conledit S 8 adhesit S 12 perduces scripsi, perducis S
regnum Kr . 16 preciniisti S 20 uenit v disperdit S 23 prestat S
27 sincerissime S

sollicitudinem geritis, sanitatem uestri pectoris adprobatis, quia,
sicut ipsi melius nostis, finis praecepti est caritas de
corde puro et conscientia bona et fide non ficta, et,
qui uisitat infirmum, in dilectione firmatur. unde peculiarius
spero, ut, quem requiritis affatibus, orationibus adiuuetis. redeuntibus
itaque gerulis litterarum reddo mutuum sospitationis
officium et, sicut ad uos rumor peruenit, sufficienter me secundum
miserationem diuinam, non secundum merita mea tribulatum
esse significo, quia ipse, qui cibat lacrimis inminente
mensura, castigationi iuxta pietatem suam pro inbecillitate
nostra modum statuit, ne infirmitas nostra in manus suae correptione
defecerit. ideoque propitia miseratione sua iam commodiorem
esse me nuntio. consolationem uobis uestri maeroris
pagina deferente transmittens, ut, qui estis laboribus
nostris pro caritate conpatientes, sitis laetitiae in dei nomine
de recepta incolumitate participes, ipsius lectione dispono. ora
pro me.

Related Letters