Letter 2026: Since you are always kind enough to care about my affairs out of mutual love, I report to your attentive devotion...

Ruricius of LimogesApollinaris (son of Sidonius)|c. 495 AD|Ruricius of Limoges
friendship

XXVI. RURICIUS APOLLINARI SUO SALUTEM.
Quia nostri curam semper gerere pro mutua caritate dignamini,
indico sollicitae pietati et piae sollicitudini uestrae, nos
non paruum quidem, sed deo propitio uoluptuosum a nobis reuersum
sumpsisse negotium, quod nobis plurimum prodesse
posset, si aut intentionem intellectus aut intellectum sequeretur
ingenium. sine causa enim solis ortum caecus expectat. ille
quidem uidentibus semper exoritur, non cernentibus uero iubar
ipsius quasi nubibus semper operitur. Sollium enim nostrum
domnum patremque communem, quem transcribendum sublimitati
uestrae dedisse me dixeram, legendum recepi. cuius
lectio, sicut mihi antiquum restaurat affectum, ita prae obscuritate
dictorum non accendit ingenium, quamlibet ipsum post

1 respirari S uagare S 2 at Sl(?), ut 82 7 deberis S 8 ianuum
S 9 dilicias S 11 dices v perquires scripsi, perquiris S
12 uenia S 13 parsioni v in textu, portioni uel personae v in notis
14 pactum c. r. factum v 15 cui Kr., cuius S, quibus v in notis
19 pia S 20 reuersu:is umsisse S*, reuersu sumsisse 82 22 possit S
23 cecus S 24 iubari S

tam longi temporis spatium caritatis igniculum scintillis suis
inter obliuionis fauillas utcumque relucentem nonnumquam et
suspiriosis flatibus excitemus et interdum dulcibus nobis fletibus
inrigemus, quo tamen ille imbre perfusus, quanto magis inficitur,
tanto magis incenditur, quia per lacrimarum copiam
desideriorum atque affectuum crescit flamma, non deficit. hunc
ergo, si dominus piae definitioni uestrae tribuetur fautor, effectum
uobis praesentibus percensere festino et effici discipulus
de magistro, quia non me pudet etiam in hac aetate nec piget
discipuli adripere industriam, dummodo affectatae artis consequar
disciplinam. prius enim quilibet debet discere quam
docere, quia praepropere doctoris usurpat supercilium, nisi
discipuli susceperit ante famulatum. quid enim iustius, quam
ut ipse sis paterni interpres eloquii, qui uniuersa, quae ille
conscripsit, non tam de codicis membrana, quam de cordis
potes pagina proferre? cuius uos esse filios non solum generositate
prosapiae, uerum etiam et eloquentiae flore et omni
uirtutum genere conprobatis, quae bona uobis non tam doctrina
contulit, quam natura, quia riuus de fonte prorumpens, licet
fluendo proficiat et plenitudinem currendo conquirat, auctori
tamen, unde sumit uocabulum, debet et meritum. quem si
diuina clementia usque ad hoc tempus superesse uoluisset,
sicut iam tum de uestra imitatione laetabatur, ita nunc de
perfectione gauderet, cum spem ad rem cerneret peruenisse
nec sibi inuideret aequalem, quem optauerat esse meliorem.

Related Letters