Letter 2028: I left your company in such a way that I did not truly leave you at all.
XXVIII. RURICIUS OMMATIO SUO SALUTEM.
Sic (a) pietate uestra discessi, quod a nobis penitus non recessi.
in eadem uos parte hominis interioris exhibui, in qua
uobis remansi. scio, quia ibidem remansi, unde me nec insidiator
antiquus potuit neque recens conciliator excludere. unde etiam
sententia illius uos sapientissimi Salomonis admoneo: fili, ne
derelinquas amicum antiquum, nouus enim non erit
similis illi. uinum nouum amicus nouus, ueterascet
et cum suauitate bibes illud. et ideo nos ueterascamus
in amicitiis et de die in diem affectibus innouemur. quodsi
amicus relinquendus non est, quanto magis pater, qui erudiit,
qui nutriuit, qui adiuuante domino ad sacerdotium usque perduxit,
cui fortasse etiam iuxta diuinam misericordiam lucis
istius debetur usura.
Sed haec ego beatitudini tuae scribo non quasi aliquid inputans
aut exprobrans, sed ut filio carissimo, quem sine ullo
naeuo cupio in hoc mundo inpietatis incedere et purum atque
inmaculatum in illo die iudicii coram deo et angelis eius ac
16] Eccli. 9, 14.
«
1 orbanus S indicari S 2 passus sum v, passum S nolim Luetjohcmn.,
inolli S, nollem v 3 uidendi uos sed nec scribendi Mommsenus
4 orae S saluę S 5 derimento S utriusque] cum add. Kr . 6 digDamini
S 8 ammittitis S 9 in ante corde add. v 11 omacio S
12 a add. v, om. S paenitus S 13 exibui S 15 consiliator S, corr. f
16 solomonis S filii S 18 ueteriscat S 19 bibis S ueteriscamus S
25 ergo S 26 filioll S (s eras.) 27 incidere S
congregatione carnis totius apparere. saluto itaque unanimitatem
tuam et rogo, ut pro me orare digneris simulque, cum
oportunum nobis fuerit, nos tanti habeatis uisitare. uale.
Related Letters
I want you to know that my not writing to your sweet self through Venerius was a matter of being busy, not negligent...
The kindness you showed me when I was last in Limoges has stayed with me in the weeks since, and I wanted to...
May the divine power second our honorable desires.
The exchanges of letters are delightful when conceived by a learned author — those in which the splendor of polished...
Conversations between friends should not always be driven by business.