Letter 2029: I am astonished that Your Holiness, after receiving the opinions — I should say the formal judgments — of so many...

Ruricius of LimogesEuphrasius|c. 496 AD|Ruricius of Limoges
friendship

XXVIIII. RURICIUS EUFRASIO SUO SALUTEM.
Miror sanctitatem uestram post tantorum et talium uirorum
indicia potius quam rescripta etiam inscitiae meae quaesisse
sententiam. quod uos magis pro necessitudine quam necessitate
fecisse conicio, ne, cuius tanti habetis praecipuum in animo
tenere cultum, uideremini in negotio praetermisisse consensum.
unde gratias ago indiuiduae mihi in Christo germanitati uestrae,
quod ita de nobis praesumere et iudicare dignamini, ut nihil
habeamus aut in caritatis simplicitate subdolum aut in ueritatis
puritate fucatum. reddo itaque debitum unanimitatis officium
et de causa, qua mihi scribere dignati estis, idem me
quod et fratres nostros sentire significo. sed, quid facto opus
sit uel quid mihi potissimum fieri debere uideatur, per diaconem
uestrum uerbo fideliter intimaui, quae longum fuit litteris
indicari. ora pro me.

Related Letters