Letter 2033: Our brother and fellow priest Capillutus has doubly pleased us on this visit: he himself was long desired and has...
XXXIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO OMNIQVE A ME HONORE ET AMORE SPECIALIUS EXCOLENDO FRATRI CASSARIO EPISCOPO RURICIUS.
Frater et conpresbyter noster Capillutus dupliciter hac uice
nobis gratus apparuit, dum et ipse nobis iam diu desideratus
occurrit et quandam uestri praesentiam nobis per uestras lit-.
teras repraesentat. quo redeunte has reddere procuraui, quibus
debitum beatitudini uestrae rependo caritatis officium. quod
uero scribitis, cur ad synodum, sicut conlocutio habuit nostra,
non uenerim, fecit hoc infirmitas, non uoluntas. ipsi etenim
recolere potestis, quam fessum me Burdigala uideritis et hoc
hieme, quando esse soleo fortior solito, qui aestiuis diebus
etiam in hospitio meo et locis frigidis ipsam consuetudinariam
infirmitatem sustentare uix ualeo, ne dicam, quod illos aestus
regionis illius ferre quiuerim, si uenissem. unde magis spero,
ut pro me orare dignemini et, (si) ad tempus aliud, quod intimatis,
si deus uitam cesserit, uenire uultis, nobis per hominem
uestrum maturius indicetis, quia litteras uestras ad me
modo tardissime uenisse significo, quibus, etsi non pro dignitate,
uel pro aetate non debemus tardius quam alii commoneri,
qui fortasse, ut minus prudens dicam, merebamur ambiri, quia,
si aliis nomen urbium praestat auctoritas, nobis auctoritatem
demere non debet urbis humilitas, siquidem multo melius
multoque eminentius est ciuitatem de sacerdote, quam sacerdotem
de ciuitate notescere.
1 etiam om. v exteriobus S 2 obto 8 5 excolendo Kr. coll. II40,
colendo add. v, om. S 6 ac S 9 sepraesentat S 10 offitiu S 11 sy-
Ie
donum S conloquutio S 12 enim 11 13 recore S Burdigalia uel
Burdigali v 14 forcior S qui aestiuis Luetjohann, quia stiuis S
16 uix 82 m ras . aestus r, coetus SKr., aeres infra p. 420, 24 18 dignimini
S si addidi, om. S si] me, si Mommseum, Kr. post si lacwnae
signum. posuit 21 quibus scripsi, quia S, quin Mommsenus 22 non v,
ne S 24 prestat S 27 notiscere S, noscere v
XXI. Fanrt.
27
Related Letters
Though the person of this venerable bearer commends himself to the hearts of brotherly love, the holy Bishop...
Those of us who seek occasions to write to each other out of mutual love must not let opportunities pass when they...
Just as I received the letter of Your Holiness through the venerable Elogius with great joy, so I am glad to send...
[Magnus Felix Ennodius (473/4-521) was a Gallo-Roman aristocrat who became Bishop of Pavia in 514.
Avitus, bishop, to the most excellent Lord Sigismund.